Pars 20

Sequitur:

“Addiderim autem fortassis et hoc non incongrue, quod et secundum seipsum unusquisque et coelestis et humanus animus speciales habet et primas, et medias, et ultimas ordinationes et virtutes, addictas per unumquemque hierarchicarum illuminationum proprias anagogas proportionaliter manifestatas: per quas unumquodque in participatione fit, sicut idipsum et fas est, et possibile, superincognitissimae purgationis, et plenissimi luminis, et ante perfectae perfectionis.”

Sensus hic est: quod non solum universalis hierarchia in primam, et mediam, et ultimam hierarchiam, et singulae hierarchiae in primos, et medios, et ultimos ordines, et singuli ordines in primos, et medios, et ultimos spiritus dividuntur; sed etiam ipsi singuli spiritus angelici, si humani in semetipsis virtualiter discreti sunt; primas, et medias, et ultimas virtutes continentes: per quas propriis anagogis, id est, sursum ductionibus, sive ascensionibus, ab infimis ad medias, et a mediis ad supremas, secundum hierarchicas illuminationes proportionaliter ascendentes, participes fiunt, quantum eis possibile, divinae purgationis, quae est incognitissima, vel occultissima, quia intime purgat, et divini luminis, quod est plenissimum, quia omnes tenebras fugat, et divinae perfectionis, quae est anteperfecta, quia cunctis et prior est aeternitate, et superior dignitate, et plenior veritate. Hierarchicas autem illuminationes idcirco proportionales dicit, quia in sacris potestatibus, ubi alii superiores, alii inferiores constituti sunt, divinas illuminationes non omnes uno modo percipiunt. Superioribus enim et capacioribus in donis gratiae amplius tribuitur, inferioribus secundum modum capacitatis suae minus participandum praebetur. Secundum hunc itaque modum, quo vel in singulis hierarchiis diversis ordinibus et diversis animis differenter divinae illuminationes tribuuntur, unusquisque etiam animus in semetipso in eisdem illuminationibus rationabili differentia a minoribus ad majora excrescens provehitur. Hoc est quod dicit:

“Addiderim autem et hoc non incongrue,”

ac si diceret: Non solum de singulis hierarchiis sive ordinibus congrue dicere possum quod habeant et primos, et medios, et ultimos ordines, vel spiritus; sed etiam hoc fortassis non incongrue supradictis addere possum, quod unusquisque et coelestis et humanus animus secundum seipsum, vel in seipso, habet speciales, hoc est, proprias et primas, et medias, et ultimas ordinationes et virtutes, hoc est, virtutes in ipso primo, et medio, et ultimo loco ordinatas. Ad quid autem virtutes habeat differentes, subjungit, scilicet ad proprias anagogas, ut habeat videlicet ascensiones suas unusquisque proprias, et promotiones in melius, sicut scriptum est:

“Ascensiones in corde suo disposuit (Psal. LXXXIII);”

et iterum:

“Ascendunt de virtute in virtutem: et videbitur Deus deorum in Sion.”

Ad has autem anagogas, id est ascensiones, dispositae sunt virtutes aliae inferiores, aliae superiores, ut ab inferioribus ad superiora ascendendo participes tandem fiant summi boni, quod est Deus deorum in Sion. Habet, inquit, unusquisque spiritus proprias virtutes, primas, et medias, et ultimas, ad proprias anagogas, id est, ascensiones faciendas. Anagogas dico, dictas jam, id est, quas supra jam diximus, per unumquemque scilicet ordinem hierarchicarum illuminationum: quia cum ostendimus qualiter in distributione hierarchiarum distincti ordines differentes illuminationes percipiunt, demonstravimus etiam quemadmodum in eis inferiores proportionaliter, id est, rationabili differentia promotionis per superiores ad suprema ascendunt. Propterea dixit anagogas hierarchicarum illuminationum proportionaliter manifestatas, sive in proportionibus manifestatas, sive ex praecedenti tractatione, in qua hoc demonstratum est quod ascensiones istae proportionaliter fiunt vel in hoc proportionaliter manifestatas, quia quanto magis crescit ascensio, tanto magis crescit cognitio. Propter has igitur ascensiones gradus virtutum dispositi sunt, per quas videlicet ascensiones unumquodque, id est, unusquisque animus ascendens per eas fit in participatione, id est, fit particeps superincognitissimae purgationis, et plenissimi luminis, et anteperfectae perfectionis. Particeps, dico, fit sicut idipsum, id est ut particeps fiat, fas est et possibile: fas, quantum ad participandi boni dignitatem; possibile, quantum ad suam capacitatem.