Pars 21

Sequitur:

“Etenim nihil per se perfectum indigens universalis perfectionis, nisi vere perfectissimum, et ante perfectum.”

Bene, inquit, dixi divinam perfectionem anteperfectam; quia omnia, quae perfecta sunt, ex ipsa perfecta sunt; quia nihil est per se perfectum, et nihil quod non sit per se imperfectum, et quod non sit indigens per se invisibilis, vel omnis perfectionis, nisi illud bonum summum: quod est et vere perfectissimum quia nihil ei deest; et anteperfectum, quia ejus plenitudo aeterna est.