|
His autem definitis, illud dignum intelligere oportet, ob quam causam
omnes similiter angelicas essentias, virtutes coelestes vocare
consuevimus. Non enim est dicendum ut in angelis, quod omnium novissima
est dispositio ipsa sanctarum virtutum. Et quidem novissimarum sanctam,
et decoram illuminationem superpositarum essentiarum dispositiones
participant; ultimae vero primarum nullo modo. Et cujus gratia coelestes
quidem virtutes omnes divini intellectus nominantur; seraphim autem, et
throni, et dominationes nullo modo. Participatae enim extremae ab
excellentissimis sunt universalibus proprietatibus. Ipsi namque angeli,
et ante angelos archangeli, et principatus, et potestates post virtutes
ab ipsa theologia ordinati communiter saepe a nobis similiter cum aliis
sanctis essentiis coelestes virtutes vocantur. Dicimus autem quod
communiter in omnibus utentes coelestium nominatione virtutum, non
confusionem quamdam uniuscujusque dispositionis proprietatum
introducimus; sed, quia in tria dividuntur secundum se supermundana
ratione omnes divini intellectus, in essentiam, et virtutem, et
operationem, cum simul omnes, aut eorum quosdam inobservate coelestes
essentias, aut coelestes vocamus virtutes, periphrasticos, de quibus
sermo est, significare nos existimandum, ex ea, quae per singulos eorum
est, essentia vel virtute. Neque enim superpositam proprietatem facile
est jam a nobis discretarum sanctarum virtutum minoribus omnino
annectere essentiis in conversione inconfusae angelicorum ornatuum
ordinationis. Juxta enim saepe a nobis recte redditam rationem ipsae
quidem superfirmatae dispositiones abundanter habent minorum etiam
sacras proprietates; ultimae vero majorum superpositas universitates non
habent, particulariter in eas primo apparentibus illuminationibus per
primas proportionaliter eis distributis.
|
|