|
Undecimi capitis titulus est: Quare omnes coelestes essentiae communiter
virtutes vocantur. Haec est quaestio: Cum unus tantum ordo in
coelestibus spiritibus virtutes vocetur, quare hoc vocabulum omnibus
communiter tribuatur. Dicit autem:
|
“His autem definitis, illud dignum intelligere oportet, ob quam causam
omnes similiter angelicas essentias virtutes coelestes vocare
consuevimus.”
|
|
Hoc quippe dignum inquisitione est; quia non eam causam hic esse
constat, quam reddimus, quando omnes coelestes essentias angelos
vocamus: quod scilicet ordo angelorum ultimus est: et ideo nomen ejus ad
superiores ordines assumitur, quia ab eis proprietas ejus participatur;
quoniam omnes superiores sicut omnes proprietates inferiorum
participant, ita etiam convenienter aliquando nomen eorum assumunt. Sed
hic similiter dicere non possumus, quando omnes coelestes spiritus
virtutes nominamus; quia, cum quidam ordines inferiores sint ipsis
virtutibus, illi sicut non participant in proprietate superiorum, ita
etiam videtur, quod in vocabulo participare non debeant. Hoc est, quod
dicit:
|
“Non enim est dicendum ut in angelis, scilicet quod ipsa sanctarum
virtutum dispositio novissima sit omnium.”
|
|
Hoc enim si verum esset, non esset mirum, si nomen earum omnes alii
ordines participarent, quia proprietatem ipsarum utpote superiores
participarent. Hoc est, quod sequitur:
|
“Et quidem novissimarum essentiarum,”
|
|
id est, ultimorum spirituum
|
“sanctam, et decoram illuminationem participant dispositiones
superpositarum essentiarum; ultimae vero,”
|
|
subauditur dispositiones,
scilicet participant illuminationem primarum essentiarum.
|
|