|
Sequitur:
|
“Et cujus gratia coelestes quidem virtutes omnes divini intellectus
nominantur; seraphim autem, et throni, et dominationes nullo modo.”
|
|
Dignum, inquit, est intelligere cujus, subauditur rei, gratia omnes
divini intellectus coelestes virtutes nominantur, cum nullo modo
nominentur seraphim, et throni, et dominationes. Nam, quod angeli
nominantur, mirum non est quia angeli ultimi sunt, et eorum proprietas a
superioribus participatur universaliter. Hoc est, quod dicit:
subauditur essentiae, ut sunt angeli,
|
“participatae sunt ab excelsissimis virtutibus”
|
|
in omnibus proprietatibus suis; sed non enim diverso, superiorum
proprietates ad inferiorum participationem universaliter veniunt.
Propterea mirum est quomodo angeli, et qui ante angelos sunt,
archangeli, et principatus, et potestates nomen virtutum assumant, cum
non participent proprietatem; quia
|
“post virtutes ab ipsa theologia ordinati sunt,”
|
|
id est a divina Scriptura post virtutes ordinati referuntur. Et tamen
|
“similiter cum aliis sanctis essentiis vocantur a nobis coelestes
virtutes.”
|
|
|
|