|
Sequitur:
|
“Dicimus autem, quod communiter in omnibus utentes coelestium
nominatione virtutum, non confusionem quamdam uniuscujusque
dispositionis proprietatum introducimus.”
|
|
Modo solvit quaestionem quare nomen virtutum inferioribus ordinibus
tribuatur.
|
“Dicimus, inquit, quia nos utentes nominatione coelestium virtutum,
communiter etiam omnibus, non inducimus, confusionem aliquam
proprietatum uniuscujusque dispositionis,”
|
|
id est per hoc quod nomen commune facimus, discretionis proprietatem non
confundimus. Sed potius quando inferiores ordines virtutes nominamus,
non illius ordinis proprietatem, sed communem cunctis virtutem
significamus. Omnes enim divini intellectus in tria dividuntur, non
inter se, alius scilicet ad alium, sed unusquisque secundum se, sive in
se,
id est spirituali. Quod enim dividuntur non fit ex consideratione
partium, ubi non simplicitas essentiae, sed spiritualis est discretio,
ubi non totum in partes, sed natura discernitur in proprietates. Postea
subjungit, in quae tria unusquisque spiritus in se dividatur, scilicet
|
“in essentiam, et virtutem, et operationem.”
|
|
In omni enim spiritu haec tria sunt. Primum essentia, in qua subsistit;
deinde virtus, secundum quam valet; deinde operatio per quam efficit.
scilicet spiritus,
|
“aut quosdam eorum, inobservate,”
|
|
id est indiscrete sive communiter,
|
“vocamus aut coelestes essentias, aut coelestes virtutes, existimandum
est nos eos, de quibus sermo est, significare periphrasticos,”
|
|
id est, per circumlocutionem,
|
“ex ea essentia, vel virtute quae per singulos eorum est,”
|
|
id est quae communis est omnibus, non ex ea, quae proprie singularis,
cujus ordinis dignitatem discernit. Quare autem singularem proprietatem
unius ordinis aliis subjectis ordinibus attribuere nolit, ostendit,
dicens:
|
“Neque enim, inquit, facile nobis est superpositam proprietatem
sanctarum virtutum jam a nobis discretam,”
|
|
id est proprie et singulariter eis attributam,
|
“minoribus essentiis annectere,”
|
|
sive tribuere,
|
“in conversione ordinationis inconfusae angelicorum ornatuum;”
|
|
quia si hoc facerem, converterem sive perverterem ordinationem
angelicorum ornatuum, quae inconfusa est. Quomodo autem inconfusa sit
ordinatio angelicorum ornatuum, id est angelicorum ordinum pulchre sive
ornate dispositorum ostendit, quia scilicet servant discretionem suam,
nec se commiscent superioribus, quorum proprietatibus participare non
habent.
|
“Ipsae quidem superfirmatae dispositiones,”
|
|
id est superiores ordines
sive plene
|
“habent etiam minorum sacras proprietates; ultimae vero majorum
superpositas universitates non habent.”
|
|
Superius aliquantulum jam diximus, quomodo illic, ubi Deus est omnia in
omnibus, aliquid proprium esse possit alicui, quod omnibus commune non
sit. Hic quoque non omnino tacuit auctor, quomodo id intelligendum sit
in eo, quod ait:
In hoc ergo proprietas intelligenda est, quae superioribus convenit,
inferioribus non convenit; quod superiores abundanter habent, quidquid
inferiores habent; inferiores vero abundanter non habent quidquid
superiores habent. Quid enim tam magnum potest esse ibi, quod in
communionem universorum non transeat, ibi charitas communis est, quae
major omnibus est? Ergo omnia sunt omnium. Sed hoc solum proprium ibi
est, quod abundanter alicui est quod omnibus non est, quia superiores
quidem virtutes inferiorum universaliter et abundanter habent;
inferiores autem non aeque virtutes superiorum habent universaliter, id
est, secundum omnem plenitudinem illuminationibus divinis
|
“tantummodo particulariter primo in eas apparentibus.”
|
|
Non in eas primo apparentibus, sed primo particulariter in eas. Nam in
alias, id est, in superiores prius apparent universaliter, et deinde
postea per ipsas primas proportionaliter, hoc est, secundum
proportionem, non secundum omnem plenitudinem ejus distribuuntur.
|
|