|
Quaeritur autem et hoc intelligibilium eloquiorum studiose intuentibus.
Si enim participantia excelsiorum virtutum universitatum non sunt
ultima, ob quam causam secundum nos, summus sacerdos, angelus Dei
omnipotentis, ab eloquiis nominatur? (Malach. II; Apoc. II.) Est autem
non contraria ratio, ut existimo, ante definitis. Dicimus enim, quod ab
universali, et superposita majorum ornatuum virtute relinquuntur ultimi.
Mediam enim et proportionalem participant juxta unam simul cunctorum
conjunctivam societatem: quale est, quod sanctorum cherubim ordo
participat sapientiam et scientiam altiorem. Sub ipsis autem essentiarum
dispositiones participant quidem et ipsae sapientiam, et scientiam,
particularem tamen ad illos et subjectam. Et quidem omnino in
participatione sapientiae esse et scientiae, commune est omnibus
deiformibus intellectibus. Attente autem, et primo, aut secundo, aut
infra, nequaquam commune; sed sicut unicuique ante propria definitur
analogia. Hoc autem et de omnibus divinis mentibus non fortassis quis
errans definiet. Etenim sicut primi abundantius habent minorum sanctas,
pulchrasque proprietates, sic habent ultimi eas priorum; non tamen
similiter, sed infra. Nihil ergo, ut existimo, inordinatum, si et
secundum nos summum sacerdotem angelum theologia vocat, juxta virtutem
propriam angelorum participantem prophetica proprietate, et ad
manifestativam eorum similitudinem, quantum possibile hominibus,
extentum. Invenies autem, quod et deos theologia vocat, et coelestes
supra nos essentias, et apud nos amicissimos Dei, et mirabiles viros. Et
quidem divinum secretum superessentialiter simul omnibus et remotum, et
supercollocatum, et nullum ei eorum, quae ab eo sunt, simile nominari
proprie, et omnino valet. Verumtamen quaecunque et intellectualium et
rationalium ad unitatem ejus, et qualiscunque virtus, universaliter
convertitur, et ad divinas ipsius, illuminationes, quantum possibile,
incessabiliter extenditur secundum virtutem, si justum dicere, divina
imitatione, et divina univocatione digna facta est.
|
|