Pars 2

Sequitur:

“Et primo quidem dicere necessarium existimo secundum quod mihi possibile, sanctarum earum cognominationum manifestationes.”

Ego, inquit, existimo necessarium esse, ut primum dicam manifestationes cognominationum earum, ut per interpretationem cognominationum manifestentur proprietates earum. Hoc igitur primum existimat exponendum, quare in hac ultima hierarchia alii principes, alii archangeli, alii angeli nominantur, quia ex ipsa discreta cognominatione proprietates singulorum manifestantur. Hoc est, quod subdit:

“Manifestat enim ipsa quidem coelestium principum illud deiformiter principale eductivum cum ordine sacro et principalibus decentissimis virtutibus et ad super principale principium eas universaliter converti, et alias hierarchice ducere; et ad illud ipsum, quantum possibile formari princificum principium, manifestareque superessentialem ejus ordinationem, ornatumque principalium virtutum.”

Exponit quid singulares cognominationes in hac hierarchia ultima significent: et primum de cognominatione principatuum tractat, ostendens quod ipsa scilicet cognominatio manifestat illud principale eductivum, hoc est, illum principalem ducatum, quem habent, deiformiter, hoc est similitudinem Dei; quia sicut Deus unus, et summus princeps est omnium, ita ipsi principes, et duces sunt subjectorum angelorum et hominum. Hunc itaque ducatum ipsa cognominatio manifestat cum ordine sacro, et principalibus decentissimis virtutibus, quia ipsum ducatum et ex ordine sacro, habent, et ex principalibus virtutibus. Quia quod duces et principes aliorum sunt, et ex eo habent, quod ad hoc ex officio ordinati sunt, et ex hoc, quod principalibus virtutibus caeteris excellentiores existunt.