|
|
“Quaeritur autem et hoc intelligibilium eloquiorum studiose
intuentibus.”
|
|
A studiose intuentibus, hoc est, a studiosis inspectatoribus
intelligibilium eloquiorum, id est divinorum eloquiorum: quae sunt
intelligibilia, id est spiritualia et profunda de rebus intelligibilibus
facta: quaeritur, dico, hoc scilicet quare homines praelati aliis,
angeli vocantur. Quare autem hoc quaeratur rationem subjungit:
|
“Si enim ultima, id est inferiores ordines non sunt participantia
virtutum universitatum excelsiorum,”
|
|
id est proprietatum, quae sunt in excelsioribus universaliter, vel, ut
expressius dicatur universe, id est plene et perfecte:
|
“Ob quam causam ergo sacerdos, qui secundum nos”
|
|
sive inter nos scilicet homines
|
“summus est, nominatur ab eloquiis angelus Dei omnipotentis?”
|
|
Si enim singularitatem proprietatis non habet, quare expressionem
appellationis assumit? Contrarium videtur, ut nomen discretionis ad
communionem deducatur. Sed tamen inquit,
|
“non est contraria ratio ista,”
|
|
sive assertio,
|
“ut existimo, ante definitis,”
|
|
hoc est, iis quae ante definita sunt, scilicet de discretione
singulorum. In hoc enim, quod talem communionem appellationis concedimus
plurium, discretionem non tollimus singulorum.
|
“Nos quippe dicimus vere, quod ultimi”
|
|
sive infimi scilicet ordines
|
“relinquuntur ab universali, et superposita virtute majorum ornatuum,”
|
|
id est excellentiorum ordinum, ut scilicet non participent virtutes
superiorum secundum illam universitatem, sive totalitatem, vel
plenitudinem, qua illi participant. Et tamen possunt aliquando
convenienter nomen illorum participare; quia, quamvis non participent
virtutem illorum secundum aequalem plenitudinem, participant tamen
secundum consimilem imitationem.
|
|