|
|
“Mediam enim. inquit, et proportionalem participant,”
|
|
subauditur virtutem, hoc est, participant virtutem illorum, etsi non
secundum summam participationem, in qua sint aequales, participant tamen
secundum mediam, vel mediocrem et inferiorem quamdam participationem, in
qua possint esse consimiles: haec autem participatio fit non secundum
singularem uniuscujusque perfectionem sed
|
“juxta unam simul cunctorum et conjunctivam societatem,”
|
|
hoc est, non juxta id quod unicuique singulare est, sed juxta id quod
omnibus est commune. Quod quia unum, id est commune cunctis est, in eo
simul omnes conjuncti sunt et sociati. Secundum itaque quod commune
cunctis est, singularia nomina ad communem significationem trahuntur;
quia, sicut diximus, illud etiam, quod per excellentiam aliquibus
proprium est, per participationem cunctis commune est.
|
“Quale est, quod sanctorum cherubim ordo participat sapientiam, et
scientiam altiorem,”
|
|
etc. Exemplo subjecto probat, quod dixit: Quod id, quod quidam tantum
excellenter possident, secundum inferiorem communionem in
participationem cunctorum venit: quale est hoc, quod ordo sanctorum
cherubim participat sapientiam, et scientiam altiorem.
|
“Dispositiones autem essentiarum,”
|
|
id est ordines spirituum, qui sunt sub ipsis cherubim,
|
“participant et ipsae quidem sapientiam, et scientiam; sed tamen
particularem, et subjectam ad illos,”
|
|
id est non ita perfecte, neque ita excellenter ut illi. Et vere non soli
cherubim sapientiam et scientiam participant, sed etiam alii inferiores;
quia
|
“in participatione sapientiae et scientiae esse omnino,”
|
|
id est universaliter,
|
“commune est omnibus deiformibus intellectibus,”
|
|
id est omnibus spiritibus per insitam rationem Deo conformibus et
similibus. Participare quidem sapientiam aliquo modo omnibus commune
est. Sed
hoc est, expresse et principaliter
|
“eam participare, aut secundo, aut etiam infra eam participare,
nequaquam omnibus commune est.”
|
|
Qui enim primo non participant, participant secundo, aut infra, hoc est,
inferius et imperfectius participant; sed non participant et primo;
quia, quicunque perfectionem habent, habent et inchoationem; sed non
quicunque inchoationem habent, statim perfectionem habere possunt.
habent tantummodo unumquodque
|
“sicut unicuique definitur,”
|
|
vel dispensatur, vel determinatim unum aliquid tribuitur
id est secundum regulam, vel modum, vel mensuram propriam, quae ei ante
omnia in aeterna Dei providentia praedestinata et praevisa fuit.
scilicet quod superiorum virtutes inferiores non secundum plenitudinem,
tamen aliquo modo participent fortassis
|
“de omnibus divinis mentibus,”
|
|
hoc est rationalibus spiritibus
vel affirmabit,
in hoc, quia verum est.
et superiores ordines
|
“abundantius habet sanctas, et pulchras proprietates minorum; sic ipsi
ultimi, et minores habent eas proprietates, quae sunt priorum: non tamen
similiter, sed infra,”
|
|
hoc est, imperfectius quam illi. Propterea, inquit,
|
“ut ego existimo, nihil inordinatum,”
|
|
subauditur, fuit vel fit,
|
“si theologia angelum vocat summum sacerdotem secundum nos,”
|
|
id est eum, qui secundum nos homines summo sacerdotio fungitur, vel
angelum vocat secundum nos, quia nobis videlicet annuntiat verbum Dei:
et ideo angelum, quia
|
“participantem juxta virtutem propriam,”
|
|
hoc est, secundum gratiam ex proprio officio sibi datam:
dico
angelorum, quia ei competit prophetizare, et annuntiare verbum Dei sicut
angeli annuntiant. Et illum, dico, etiam
vel provectum, sive sublimatum ad manifestativam similitudinem eorum
scilicet angelorum, quia in hoc similis est angelis quod secreta Dei ad
eruditionem subjectorum manifestat vel revelat. Nec mirum si homines
angeli vocantur, cum angeli, et homines pariter dii vocati sunt.
|
|