Pars 28

Hoc est, quod dicit:

“Invenies autem, quod et deos theologia vocat ipsas coelestes, et superiores essentias,”

hoc est angelos, et non solum illos, sed

“etiam quosdam”

apud nos, id est nostri generis viros, scilicet

“mirabiles, et amicissimos Dei.”

Quare autem homines angeli, vel homines dii vocentur, causam subjungit: Quia videlicet divinitas, cum sit secreta et remota secundum excellentiam naturae suae ab omni creatura, tamen a rationabilibus mentibus, quae se per virtutem ad unitatem illius et illuminationem convertunt, quodammodo concipitur, et participatur: et ideo inquantum divinitatis participes sunt, secundum aliquem modum non inconvenienter dii vocari possunt.