|
Hoc est, quod dicit:
|
“Et quidem divinum secretum,”
|
|
id est divinitatis secretum,
|
“et remotum est, et supercollocatum est superessentialiter simul omnibus
rebus; et nullum eorum, quae ab eo sunt,”
|
|
subauditur condita,
|
“valet omnino, et proprie nominari simile ei;”
|
|
quia Creator et creatura expresse similia esse non possunt.
|
“Verumtamen quaecunque virtus intellectualium, et rationalium,”
|
|
hoc est angelorum
ut universaliter dicatur,
sive angelorum, sive hominum
|
“convertitur ad unitatem ejus,”
|
|
scilicet divinitatis; et qualiscunque virtus extenditur incessabiliter
ad divinas ipsius Deitatis illuminationes capiendas, illa virtus digna
facta est divina imitatione per similitudinem, et divina univocatione
per appellationem: digna dico facta est virtus illa secundum virtutem,
id est intantum digna inquantum virtus est. Ita tamen si hoc justum est
dicere, ut aliqua virtus quantumvis magna digna esse possit
|
“divina imitatione, et divina univocatione.”
|
|
|
|