|
Age et hoc secundum virtutem inspiciamus ut quid a theologis seraphim
missus fuisse dicitur (Isai. VI). Etenim responderit quisquam, quod non
suppositorum quis angelorum, sed unus quisdam de maximis essentiis, et
intimis purgat sacerdotem. Quidam ergo aiunt, quod juxta jam ante
redditam cunctorum intellectuum societatis definitionem non unam circa
Deum primarum mentium nominat eloquium in theologi purgationem venisse;
quemdam vero praestantium nobis angelorum sacrificantem prophetae
purgationem, seraphim aequivocatione vocatum fuisse, propter igneam et
coelestem dictorum ablutionem peccatorum, et purgati in divinam
obedientiam resuscitationem. Et eloquium unum ex seraphim simpliciter
dixisse aiunt, non unam circa Deum collocatarum, sed nobis praestantium
purgativarum virtutum. Aliter autem non nimis inconvenientem quamdam
praestitit mihi apologiam super hujusmodi statu. Ait enim, quia propriam
purgativam sacrificationem magnus ille, qui tunc erat, visionem formans
angelus, in docendum divina theologum, in Deum, et post Deum in
praeoperatricem reposuit hierarchiam. Et nonne igitur haec ratio verax
est? Ait enim qui hoc dixit: Quomodo divina virtus in omnia veniens
implet, et per omnia immensurabiliter pervenit, et omnibus iterum est
invisibilis non solum, quasi ab omnibus superessentialiter remota, sed
et quasi occulte in omnia permittens providas suas operationes. Sed
tamen et in omnibus intellectualibus proportionaliter superlucet, et
propriam illuminationem ingerens pretiosissimis essentiis, per eas quasi
primas in alias sub illis munitas se bene ordinate distribuit secundum
uniuscujusque dispositionis contemplativam commensurationem. Quam, ut
apertius dicam, et per propria exempla etsi deficientia Deo omnibus
remoto, verumtamen nobis manifestiora. Solaris radii distributiones in
primam materiam bene distributae implent omnium lucidiorem, et per eam
manifestius proprios declarat splendores. Accedens vero crassioribus
materiis obscuriorem habet distributivam superapparitionem ex
illuminandarum materiarum ad illuminationis distributivum habitum in
opportunitate, et paulo post ex hoc ad perfecte fere indistributum
coarctatur. Iterum ignis caliditas magis seipsam distribuit in
capaciora, et ad similitudinem suam bene convenientia et facilia. Ad
vero reformationibus contrarias essentias, ipsa nullum absconsum
primitivae operationis vestigium manifestat. Et hoc eo amplius, quia
iis, quae non sunt cognata per opportuna sibi habentia admittitur,
primum utpote ignita faciens ab igneis facile mobilia, et per haec aut
aquam, aut alterum quid, non facile ignescentium proportionaliter
calificans. Juxta hanc igitur naturalis ordinationis rationem,
supernaturalis ipsa omnis boni ornatus visibilis, et invisibilis,
ordinatio, congrue dilucidationi claritatem primo apparentem ut in
copiosissimis effusionibus, excelsissimis manifestat essentiis: et per
eas quae post sunt essentiae divinum participant radium. Hae enim primae
cognoscentes Deum, et divinam supereminenter desiderantes virtutem, et
praeoperatrices fieri, quantum possibile, Deo simili virtute, et actione
dignae effectae sunt, et post se essentias ipsae ad similem virtutem, ut
virtus, deiformiter extendunt, copiose ipsis tradentes ex superveniente
in eas claritate, et illae iterum subjectis: et per singulas prima ei,
quae est post eam, tradit. Ipsa aqua nonne et in omnes proportionaliter
pervenit? Est ergo simul cunctis illuminatis principium illuminandi Deus
quidem natura, et vere et proprie, ut luminis essentia, et ipsius esse,
et videre causalis. Tum deiformiter, et Deo similiter permanens
superpositum, post se unicuique divina lumina per se in illud
transvehendo. Ergo excellentissimam coelestium animorum dispositionem
simul omnium reliquarum essentiae, secundum quod consequens est, post
Deum principium mirantur, omnis sacrae et divinae scientiae, et divinae
imitationis, tanquam per illos in omnes, et nos divina illuminatione
distributa. Propter quod et omnem sacram, et Deo similem operationem in
Deum quidem quasi causalem referunt; deinde in primos deiformes
intellectus tanquam primos operatores divinorum, et magistros. Num ergo
prima sanctorum angelorum dispositio magis simul omnibus habet igneam
proprietatem, et effusam divinae sapientiae traditionem, et mysticum
excelsissimae divinarum illuminationum scientiae, et sessivam
proprietatem gestantem, divinam susceptionem significantem. Ipse vero
suppositarum dispositiones essentiarum, igneam, sapientem atque scientem
Dei susceptoriam virtutem participant quidem infra, et ad primas
aspicientes, et per eas ut imitatione divina praeoperatrices dignefactas
in deiformitatis possibile reductae. Dictas ergo sanctas proprietates,
quarum participatio per primas post eas subsistentes fiunt, in ipsis
illis post Deum tanquam in hierarchiis reponunt. Ait ergo haec, dicens
(ibid.): Visionem ab illa descendentem, ab ipso susceptam fuisse
theologo, per unum imperantium nobis sanctorum et beatorum angelorum, et
ante illuminativam ipsius manuductionem in illam sanctam contemplationem
reposuisse. Et supersedere vidit excelsissimas essentias, quantum in
symbolis dicendum, post Deum, et circa Deum collocatas et cum Deo;
omnibus etiam ipsis superarcane sublimiorem superprincipalem summitatem
in medio superfirmatarum virtutum supercollocatam. Didicit ergo
visionibus ipse theologus, quod juxta omnem superessentialem
superexcellentiam incomparabiliter supercollocatum est divinum omnium
invisibili visibilique virtuti. Atque quod ab omnibus est remotum ut
universale, neque primis eorum, quae sunt, essentiis simile. Adhuc et
omnium ipsum principium, et causam substantificam esse, et eorum quae
sunt, secreta singularitate immutabile fundamentum, ex quo esse, et bene
esse etiam ipsis summe munitis est virtutibus. Deinde easdem
sanctissimorum seraphim edoctus est deiformes virtutes; sacra quidem
ipsorum cognominatione, quod est ignitum de quo paulo post nos dicemus,
quantum nobis possibile, subintroducere in deiforme ignitae virtutis
anagogas. Alarum vero expansa sacra formatione in divinum in primis, et
in mediis, et in ultimis intellectibus absolutam, et altissimam
extensionem. Sed et eorum multificum, et multiforme videns
intellectualis theologus, et alis distingui eam subtus pedes, et eam
subtus facies visionem, et eum in mediis alis semper motum, ad
invisibilem eorum, quae visa sunt, reductus est scientiam, manifestata
ei altissimorum intellectuum multivia, et multivida virtute: et eorum
sacra formidine, quam habent supermundane in altiorum, et inferiorum
superbam, et audacem, et impossibilem scrutationem: et in
commensuratione Deum imitantium actionum incessabile, et altivolum
semper motionis. Sed et illam divinam, et multum pretiosam hymnodiam
eruditus est, formante visionem angelo secundum virtutem ipsi theologo,
et tradente propriam sacram scientiam. Docuit ergo eum et hoc, quia
purgatio est quantumcunque purgatis ipsa divinae claritatis incognitae,
quantum possibile, participatio. Haec autem ex ipsis divinitatis remotis
causis, qua omnes sacros intellectus superessentiali occultatione
perficit, altissimis circa se virtutibus manifestior quomodo est, et
magis semetipsam manifestat, et distribuit. Deinde secundis, aut
novissimis, aut nostris intellectualibus virtutibus, quantum ab ipsa
unaquaeque secundum deiforme exstitit, sic manifestam suam
illuminationem conducit ad propriae occultationis laudandum ignotum.
Lucet autem per singula, secundis per prima. Et si oportet breviter
dicere, primo ex occulto ad manifestum ducitur per primas virtutes. Hoc
ergo theologus didicit ex lucem ducente angelo, hoc est purgationem, et
omnes divinas operationes per primas essentias relucentes, et in omnes
reliquas distribui, secundum uniuscujusque ad deificas participationes
analogiam. Propter quod et ignite purgativam proprietatem ipsis seraphim
consequenter post Deum reposuit. Nihil ergo inordinatum, si purgare
theologum dicitur seraphim. Sic enim Deus purgat omnes, quorum totius
purgationis est causa. Magis autem proxime utemur exemplo: sicut qui
secundum nos est summus sacerdos per suos ministros aut sacerdotes
purgans, aut illuminans ipse dicitur purgare, et illuminare per ipsum
purgatis ordinibus per se in ipsum reponentibus proprias sacras
operationes; sic et propriam purgativam scientiam, et virtutem, ipse
purgationem theologi perficiens angelus in Deum quidem veluti causalem
deinde in ipsum seraphim tanquam primo agentem summum sacerdotem
reponit: veluti fortassis quis cum angelica reverentia, purgatum
edocens, dixerit quod in te perficiendae purgationis ante me principium
quidem est excelsum, et essentia, et creator, et causalis, primasque
essentias adesse adducens, et circa se collocatione continens: et
observans inconversibiles, et casu carentes: et seipsum movens in primas
propriarum providarum operationum participationes; hoc enim haec me
docens ait ipsius seraphim manifestare missionem. Summus autem sacerdos,
et post Deum dux ipse, praestantium essentiarum ornatus, a quo ego
purgare deiformiter eruditus sum, ipse igitur est per me te purgans, per
quem proprias providas actiones ex occulto etiam in nos produxit ipsa
totius causa, et opifex purgationis. Haec ille quidem docuit me: tibi
autem ego trado, tuae autem concesserim intellectuali, et discretivae
scientiae, aut alteram partem dictarum causarum absolvi dubitatione; et
eamdem honorari ante alteram, tanquam consequens, et rationabile, et
aeque verum habentem, aut a teipso, quod vere veri vicinius sit,
invenire, aut ab altero discere, Deo videlicet dante, et prius
recipientibus angelis, et angelorum amicis nobis revelare, per ejus
magis amabilem contemplationem.
|
|