|
|
“Age et hoc secundum virtutem inspiciamus.”
|
|
Eia, inquit, o Timothee, post caetera, quae dicta sunt, etiam hoc
consideremus secundum virtutem et possibilitatem nostram,
|
“utquid scilicet a theologis dicitur unus de seraphim missus fuisse”
|
|
in Isaia videlicet, quando forcipe carbone sublato de altari, prophetae
labia purgavit (Isa. VII). Et necesse est ut hanc quaestionem
inspiciamus, et discutiamus, quia dubium fieri potest utrum per seraphim
hic unus aliquis de superiori ordine intelligendus sit, propter
proprietatem nominis; an de inferioribus, propter proprietatem
administrationis, quia infirmorum et extremorum proprium est nostram
hierarchiam administrare. Ideo inspicienda est quaestio, ut ambiguitas
existimationis tollatur. Fortassis enim
|
“quisquam responderit, quod non suppositorum quis,”
|
|
hoc est aliquis Angelorum,
Isaiam scilicet;
|
“sed unus quidem de intimis et maximis essentiis,”
|
|
hoc est, supremis spiritibus. Sed hoc rursum alicui dubium esse potest,
propterea quod supremi ordines ad exteriora dispensanda, sive
administranda non mittuntur.
|
|