Pars 31

Propterea

“quidam aiunt quod juxta definitionem societatis cunctorum intellectuum jam ante redditam”

a nobis, id est secundum hoc quod superius definivimus, omnes spiritus societatem quamdam habere inter se proprietatum et nominum dicunt, quod eloquium

“non nominat,”

id est,

“non”

dicit

“venisse in purgationem theologi unam aliquam primarum mentium,”

id est primorum spirituum circa Deum, subauditur, constitutorum. Sed dicunt

“quemdam potius praestantium nobis,”

qui nobis tantum hominibus praelati sunt

“sacrificantem purgationem prophetae,”

id est facientem sanctam, et Deo quasi gratum sacrificium offerentem,

“vocatum fuisse seraphim, aequivocatione,”

id est nominis, non excellentia proprietatis. Qua similitudine autem angelus extremi ordinis seraphim vocatus sit, subjungit:

“Propter igneam et coelestem ablutionem,”

sive mundationem

“dictorum”

jam superius

“peccatorum”

ipsius prophetae, et propter

“resuscitationem”

etiam, vel vivificationem ipsius

“purgati in divinam obedientiam;”

quia sicut ignis est rubiginem cremando purgare, et mortua atque exstincta calefaciendo vivificare; sic isto divino igne et a peccatis purgatus est, et ad amorem Dei inflammatus. Quod quia ministerio angeli factum est,

“aiunt”

quidam

“eloquium”

sacrum

“unum ex seraphim simpliciter dixisse non unam”

aliquam virtutum

“collocatarum circa Deum,”

sed unam potius

“purgativarum virtutum nobis praestantium,”

id est unum angelorum, nobis, hoc est, hominibus, praelatorum propter similitudinem actionis tamen ipsum seraphim appellatum.