|
Sequitur:
|
“Alter autem non nimis inconvenientem quamdam praestitit mihi apologiam
super hujusmodi statu.”
|
|
Quidam, inquit, ducunt angelum qui prophetam purgavit de supremis fuisse
spiritibus, propter hoc quod seraphim appellatus est. Alii autem dicunt
eum de inferioribus fuisse, et propter similitudinem actionis tantum
seraphim appellatum: ita singuli pro sua opinione verisimiliter
definientes. Sed
quidam neque cum illis neque cum istis omnino consentiens,
|
“praestitit mihi quamdam apologiam,”
|
|
id est excusationem, vel satisfactionem, sive defensionem
|
“non nimis inconvenientem,”
|
|
super hujusmodi statu, id est definitione, per quam status rei
describitur: vel super hujusmodi instantia, id est quaestione, quae
quodammodo instat, et importuna est donec solvatur. Quam autem
satisfactionem vel defensionem ipse praestiterit circa quaestionem hanc
subjungit:
|
“Ait enim (subauditur ille apologiam praestans) quia magnus ille
angelus, qui tunc erat formans visionem in theologum docendum divina,”
|
|
hoc est, in mente theologi, quem per illam visionem divina docere debuit
ille scilicet angelus propriam purgativam sacrificationem, hoc est
operationem, qua ipse tunc proprie et singulariter prophetae labia
purgavit, et sacra fecit, illam suam operationem reposuit
hoc est attribuit Deo,
|
“et post Deum reposuit in praeoperatricem hierarchiam,”
|
|
id est in hierarchiam in qua et per quam Deus primo, id est ante omnes
alias operatur. Ideo autem suam actionem illi hierarchiae attribuit, a
qua ut hoc ageret post Deum principaliter accepit. Et haec est ratio
quare seraphim summus dicitur, scilicet quia qui hoc fecit angelus sicut
illud post Deum principaliter a seraphim accepit, ita etiam post Deum
ipsi seraphim attribuit. Hanc ergo rationem reddidit ille circa
quaestionem hujusmodi.
|
“Et nonne igitur haec ratio verax est?”
|
|
Verba sunt auctoris, qui videtur suam existimationem huic sententiae
accommodare. Verax videtur esse ratio haec quia ille talis,
ait ostendens
|
“quomodo divina virtus in omnia veniens implet omnia”
|
|
et non solum venit, sed etiam pervenit, et penetrat per omnia
immensurabiliter transiens ea,
|
“et est invisibilis omnibus.”
|
|
Et iterum haec est ita invisibilis transcendens omnia sine termino,
sicut invisibilis est omnibus subsistens ante omnia sine principio. Vel
per immensitatem, sicut invisibilis est per aeternitatem, quia sicut
aeternitatem non capit intelligentia temporalis, sic immensitatem non
comprehendit natura circumscriptibilis. Vel iterum
id est non solum in se secundum quod est essentialiter et ineffabiliter
ab omnibus remota, sed etiam nobis, secundum quod est
incomprehensibiliter omnibus occulta. In se igitur est invisibilis, et
in nobis est invisibilis, et in utroque modo manet incomprehensibilis.
Hoc est quod ait ille:
|
“Quia non solum invisibilis est in se, quasi ab omnibus
superessentialiter remota, sed”
|
|
etiam in nobis est invisibilis,
|
“quasi occulte permittens,”
|
|
vel penetrare faciens
|
“in omnia providas suas operationes.”
|
|
Ita ergo divina virtus et in seipsa invisibilis est quasi remota, et in
nobis invisibilis est quasi occulta, per operationem, quia secundum
providentiam suam operatur in nobis.
quamvis ita invisibilis sit, superlucet effundens se ad manifestationem
|
“omnibus intellectualibus,”
|
|
hoc est rationalibus mentibus.
dico,
id est aliis plus, aliis minus, secundum uniuscujusque mensuram scilicet
et capacitatem. Et cum omnibus communiter superluceat, excellenter tamen
|
“propriam illuminationem ingerens pretiosissimis essentiis,”
|
|
id est subtilissimis et excellentissimis spiritibus:
videlicet essentias
postea distribuit se bene ornate
scilicet essentias
primis
id est firmatas, vel collocatas, vel dispositas.
dico,
|
“secundum contemplativam commensurationem uniuscujusque dispositionis,”
|
|
id est secundum hoc quod unaquaeque dispositio, sive ordo secundum
propriam mensuram capax est contemplationis illius:
subauditur, distributionem divinae illuminationis ita differenter
secundum mensuram accipientium pervenientem,
|
“ut apertius dicam et per propria exempla;”
|
|
propria, inquam,
hoc est, quamvis, tamen
|
“deficientia, Deo omnibus remoto;”
|
|
hoc est ad comparationem Dei deficientia, qui ab omnibus rebus remotus
est, et nulla similitudine proprie demonstrari potest. Ergo deficientia,
et non propria.
propria, quia
Non propria ad divinam majestatem, propria ad humanam possibilitatem;
non propria, sicut in illo est, propria sicut nobis ostendi potest. Ut
ergo per exempla Deo non propria nobis propria divinae illuminationis
dispensari distributionem ostendam, hanc similitudinem propono.
|
“Solaris radii distributiones in primam materiam bene distributae
implent omnium lucidiorem, et per eam manifestius proprios declarat
splendores.”
|
|
Distributiones, inquit, sive effusiones solaris radii bene distributae
in primam materiam, hoc est in illam materiam venientes quae est prima,
hoc est optima et purissima, et ad illuminationem aptissima; ad talem,
inquam, materiam venientes implent eam, nullum in aliqua parte
obstaculum lumini invenientes, et implendo faciunt eam lucidiorem,
prolucidissimam omnium; et sic per eam ipse radius manifestius declarat
proprios splendores, quia quanto perfectius radiat, tanto perfectius
illuminabitur; et quanto perfectius illi infunditur, tanto clarius
refunditur ex illa.
|
“Accedens vero crassioribus materiis,”
|
|
hoc est, ad crassiores materias, et quae minus illuminationi sunt aptae,
illic
|
“obscuriorem habet distributivam super apparitionem.”
|
|
Sicut enim cum se infundit in illis capitur imperfecte, ita et cum se
effundit per illas super hoc extrinsecus apparet obscure: quod provenit
ex
|
“inopportunitate illuminandarum materiarum:”
|
|
inopportunitas nocet, et impedimento est ad
|
“distributivum habitum illuminationis,”
|
|
id est ad hoc ut illuminatio ipsa vel distribuatur, vel habeatur. Ita
ergo in puris et levigatis corporibus perfectius lucet, in crassioribus
et grossioribus minoratur; et paulo post ad alia adhuc minus apta
descendens ex hoc defectu, id est, post hunc defectum, coarctatur fere
ad perfecte indistributum, hoc est ad hoc ut nullo modo distribuatur. A
subtilissimis enim materiis, a quibus perfecte comprehenditur, ad minus
aptas descendens, a quibus imperfecte capitur, tandem ad alia tam
faeculenta, et grossa, et obtusa pervenit, quae fere omnino lumen
repellunt, et nihil illuminationis capere possunt. Ad hunc modum
spiritualis lux ad mentes rationales veniens, eas quas puras invenit, et
defaecatas perfecte illuminat, eas vero quas minus aptas reperit minori
claritate, et, ut ita dicam, luce obscuriori illustrat. Quas vero omnino
contrarias et faeculentas offendit, sua prorsus participatione et
communione immunes relinquit. Ita per similitudinem visibilium,
invisibilium veritas demonstratur. Non solum in lumine, sed etiam in
calore materiali invisibilis veritatis imago est. Nam ipse calor ea
corpora quae magis apta susceptioni suae invenit, magis accendit: alia
autem minus, donec tandem in contraria omnino et dissimilia offendens,
nullum in eis suae operationis effectum ostendit.
|
|