Pars 33

Hoc est quod dicit:

“Iterum ignis caliditas,”

ac si diceret: Non solum in splendore luminis, sed etiam in caliditate ignis supradicta similitudo videri potest.

“Nam ignis caliditas magis seipsam distribuit in capaciora”

subauditur corpora, et in ea quae sunt bene convenientia ad suam similitudinem, ut scilicet ex calore calefiant, quia inter calidum et calorem similitudo constat, sicut inter album et albedinem, et bonum et bonitatem, et omnino omnis proprietatis ad affectum suum. Veniens vero ipsa, scilicet caliditas,

“ad essentias contrarias reformationibus”

suis, quia scilicet calefactioni, per quam ad similitudinem caloris reformari debuerunt, contraria qualitate repugnant, in eis ipsa caliditas

“nullum manifestat vestigium,”

vel saltem

“absconsum,”

sive obscurum

“primitivae operationis;”

hoc est, nullum effectum ibi ostendit, in quo vel tenuiter possit agnosci quod saltem principium ibi aliquod habeat operationis. In hunc modum rationales substantiae coelestis amoris ignem aut suscipiunt, si aptae fuerint, et praeparata habitacula convenientia susceptioni illius, aut omnino repellunt, si discrepant qualitate contraria, aut accendi non possunt. Ego opto, ut anima mea nulla faeculentia sordium terrenarum lumen claritatis internae repellat, nullo malitiae frigore sanctae devotionis calorem excludat, sed clarescat et calescat coelitus in divinam similitudinem reformata. O qualis essentia super essentiali bono conjuncta, beata natura supernaturali bono plena! Feliciter facta est, quae sic refici meretur. Si mihi hoc concessum fuerit, non habeo ultra queri de his omnibus quae priora transierunt. Monstrat creatura artificem, et mirabilium operum forma speciem commendat auctoris. Unum est bonum et una est pulchritudo, et ipsum bonum ipsa est pulchritudo. Summum bonum et summa pulchritudo, et in summo bono omne bonum, unum bonum, et in summa pulchritudine omnis pulchritudo, una pulchritudo. Non poterat autem visibilis natura in eo uno omnia continere; et Deo multa bona facta sunt, ut unum bonum summum ostenderent, et similiter pulchra multa, ut unius pulchritudinis summae imaginem demonstrarent. Sed et vitae multae constitutae sunt in iis quorum conditio amplius aliquid habere meruit, iis quae bona quidem et pulchra facta sunt, et tamen hoc bonum quod vita est capere non possunt. Et hae vitae omnes unam vitam summam aemulantur: unaquaeque in genere suo, in eo quod est, et quantum est ab ea, et secundum eam quae sola vera est. Omnis autem vitae corporeae principia duo sunt, calor et humor: unum, scilicet humor, nutrimentum vitae praestat; alterum, id est calor, vitam sensificat. Sine calore non vivit subsistens; sine humore vivens non subsistit. Propterea haec rationabili contemperantia cunctis se vivificandis infundunt, ut ex eis unaquaeque vita mensuram capacitatis suae, quantum oportet, accipiat, quatenus inferiores vitae per gradus incrementorum suorum ad imaginem summae vitae proficiant. Primus enim gradus corporeae vitae est sensificatio; secundus per sensum ingrediens, imaginatio; tertius per imaginationem conceptorum, memoria; quartus secundum passibilem applicationem, sensus, quaedam sine intelligentiae discretione providentia. In qua quidem quasi rationis imago est, sed ratio nulla est. Secundum hanc et bruta quaedam animalia aliis sui generis callidiora videntur, et quadam quasi sensus facilitate rationalis mentis providentiam imitantia. Quod tamen magis sensus passio quam intelligentiae operatio esse probatur. In his autem omnibus vita corporea vitam spiritualem imitatur. Primum videlicet in eo quod sentit; secundo in eo quod sensum concipit; tertio in eo quod concepta retinet; quarto in eo quod sive in imaginatis sive in sensis per sensus passionem secundum quamdam rationis similitudinem vel ad appetendum vel ad fugiendum se inflectit. In his itaque omnibus vitae corporeae spiritualium vitarum imaginem tenent, et per medias eas summam vitam, quantum possunt, aemulantur. Nam et ipsae spiritales vitae omnes a summa vita accipiunt quod vitae sunt, participantes inde descendentem spiritualem calorem, et humorem, quo nutriantur et vivificentur ut vivant. Duo ista spiritualiter concepta spiritualem vitam perficiunt: spiritalis humor nutriens per gaudium; et non constat vita ulla quae calorem et humorem suum non habeat nutrientem et sensificantem, ut in eo quod vita est subsistere possit; et quae magis haec habet, merito magis vita nominatur. Ut multae sunt vitae, sicut participationes sunt multae, et omnis participatio ab uno, et omnis vita ab uno; sic itaque summum bonum in omnia se diffundens, omnem vitam constituit, et ad summam vitam omnem vitam formando reducit.