|
Sequitur:
Ac si diceret: Non solum hoc quod lucem corpoream et calorem materialem
quaedam corpora suscipiunt, quaedam omnino repellunt, argumentum est
invisibilis veritatis, sed hoc etiam, quod per ea quae magis calent alia
minus calida accenduntur: hoc, inquit, adhuc amplius argumentum est.
Amplius post prima, non amplius supra prima: hoc argumentum est
invisibilis veritatis. Quia ipsa caliditas materialis ignis admittitur,
et infunditur iis scilicet corporibus
sibi, id est, apta ad suscipiendam ipsam: infunditur, dico, illis
|
“per alia habentia opportuna,”
|
|
id est, quae se habent opportune ad illam.
illam suscipiunt,
|
“utpote ignita faciens ab igneis facile mobilia.”
|
|
Ipsa quippe caliditas ab igneis, quae magis calent ignita, facit alia,
quae secundario et minus calefiunt, quae tamen et ipsa ideo ignita fiunt
ab igneis, quia facile mobilia sunt, et apta ad susceptionem caloris.
Sic itaque ab igneis primum et principaliter calentibus facit ignita, et
per haec ignita, scilicet postea, calificat adhuc frigidiora et
remotiora, id est, aut aquam, aut alterum quid, hoc est,
|
“aliquid aliud non facile ignescentium,”
|
|
id est eorum quae non facile ignescunt.
dico,
hoc est, unumquodque secundum modum, et mensuram suam, et capacitatem
suam ad calorem suscipiendum.
|
|