Pars 3

Sequitur:

“Et ad super principale principium eas universaliter converti;”

hoc, inquit, etiam manifestat cognominatio principum, eas scilicet virtutes, quas ipsi habent: universaliter converti ad superprincipale principium, hoc est, Deum. Et significat etiam ipsa eorum cognominatio, alias scilicet virtutes, vel aliorum virtutes ducere ad illud ipsum princificum principium, quantum possibile est, eas scilicet virtutes formari ad illud, vel conformari illi: ducere, dico, hierarchice, id est secundum modum et mensuram praelationis suae. Suae enim virtutes ad principium suum ducunt, universaliter convertendo; aliorum virtutes ad principium suum ducunt hierarchice praecedendo; quia in tantum ducere habent, in quantum praecedere, vel praeesse debent. Ideo hierarchice ducunt, quia in eo, in quo praelati non sunt, recte duces esse non possunt. Hoc itaque manifestat eorum cognominatio, quod scilicet principatum habent ad similitudinem Dei ex officio, et virtute: et quod ad principium suum et suas virtutes convertunt, et aliorum virtutes ducunt. Manifestat etiam eorum cognominatio ornatum ipsarum principalium virtutum, hoc est ipsorum principatuum dispositionem, manifestare superessentialem ordinationem ejus principii primi. Ex ipsa quippe cognominatione principatuum innuitur, quod in eorum praelatione primus principatus manifestatur, quia ipsum principando et imitantur, et manifestant.