|
Sequitur:
etc. Adaptat similitudinem.
|
“Secundum hanc, inquit, rationem,”
|
|
id est similitudinem
|
“naturalis ordinationis,”
|
|
id est ordinationis naturalium rerum et visibilium,
|
“etiam ipsa supernatur alis ordinatio,”
|
|
id est divinae gratiae distributio, quae est
|
“ordinatio omnis boni ornatus,”
|
|
id est omnis ordinis bene et ornate dispositi, sive
ut in hominibus, sive
ut in angelis; illa, inquam, supernaturalis ordinatio congrue manifestat
primo
|
“claritatem delucidationis,”
|
|
id est manifestationis, vel revelationis,
|
“excelsissimis essentiis,”
|
|
id est supremis spiritibus:
illam, dico,
in eis, utpote
|
“in copiosissimis effusionibus,”
|
|
hoc est, sicut eam decet apparere quando se copiose effundit, vel iis
quibus se copiosissime effudit.
scilicet excelsissimas essentias, illae essentiae,
ipsas
|
“sunt, participant divinum radium,”
|
|
id est claritatem divinam.
scilicet excelsissimae essentiae,
|
“primae sunt cognoscentes Deum, et desiderantes supereminenter divinam
virtutem.”
|
|
Et quia principaliter cognoscunt et diligunt, dignae effectae sunt
|
“fieri praeoperatrices, quantum possibile est, virtute et actione simili
Deo;”
|
|
id est, ut ante omnes alias primo post Deum in subjecta omnia operentur,
divinam virtutem largiendo; et in eo ipso similes Deo fiant, quia
virtutem quam desuper accipiunt subjectis impendunt. Ipsae enim
essentias quae post se sunt, sive subjectae sibi,
|
“extendunt ad virtutem similem,”
|
|
scilicet suae virtuti, utpote virtus deiformiter se habens, quia in eo
quod hoc faciunt, virtute sua Deum imitantur,
|
“copiose tradentes ipsis,”
|
|
scilicet subjectis essentiis,
|
“ex claritate superveniente in eas. Et illae”
|
|
scilicet subjectae essentiae,
tradunt
sibi;
ita
effusione divini muneris currente,
|
“prima tradit ei quae est post eam,”
|
|
et sic deinceps usque in finem.
|
|