|
Sequitur:
|
“Tum deiformiter et Deo similiter permanens superpositum,”
|
|
etc. In Deo, inquit, lumen ipsum aliud non est quam essentia ipsa illi,
cui idem est esse et lumen esse, qui ex semetipso principium est
illuminandi, quia eos qui primi lucent ex semetipso illuminat. Tum
autem, id est, deinde post ipsum, scilicet Deum, unumquodque
|
“super positum permanens deiformiter et Deo similiter,”
|
|
hoc est, secundum conformationem et similitudinem Dei, subauditur,
principium fit illuminandi post se,
|
“per se transvehendo divina lumina in illud”
|
|
scilicet post se constitutum. Sensus hic est: Quod Deus, qui omnibus
superpositus est, eos qui proximi sunt per se illuminat: et sic fit
principium illuminationis primos lucentes illuminans; deinde ipsorum
primum lucentium unusquisque caeteris omnibus subjectis secundum
conformitatem et similitudinem Dei superpositum fit principium
illuminationis unicuique subjectorum, divina lumina per se transvehendo
in illud scilicet subjectum. Quod autem neutraliter posuit superpositum,
pro eo quod dixisse debuisset superpositus, scilicet ordo, vel angelus,
more Scripturae factum est, maxime cum de ignotis et mirabilibus agitur,
cum dicitur illud, ac si diceretur, quodcunque illud est. Quod vero
subjunxit unicuique post se, sic videtur dictum quasi illud
superpositum, quodcunque est, unum existens, singulis subjectis
principium illuminationis existat, ut non quasi multa multis, sed unum
multis lumen praebeat. Sed in eo quod post hoc iterum adjecit,
|
“in illud divina lumina transvehendo,”
|
|
non unum multis, sed unum uni illuminationem ministrare videtur. Unde
patet quod secundum morem Scripturae vicissim, sive pro numero numerus,
sive pro genere genus ponatur, ejusdem intelligentiae veritas non
mutatur.
|
|