|
Sequitur:
|
“Ergo excelsissimam coelestium animorum dispositionem.”
|
|
Infert e supradictis, ac si diceret: Quandoquidem dispositio prima
divina suscepit, et subjectis omnibus illuminationem praebet;
|
“ergo omnium reliquarum dispositionem essentiae mirantur,”
|
|
id est reliquorum ordinum omnium spiritus admirando et stupendo
contemplantur
|
“ipsam excelsissimam coelestium animorum dispositionem, principium post
Deus, secundum quod consequens est.”
|
|
Ita enim consequens est, ut Deum primum principium cognoscant; deinde et
ipsos qui primi sunt post Deum suo modo principium ad sequentia
venerentur, per quos gratia divina ad eos qui subjecti sunt descendit.
Et hoc est quod sequitur:
|
“Mirantur eos principium esse omnis sacrae et divinae scientiae et
divinae imitationis:”
|
|
quae scilicet ad subjecta per ipsos manant tanquam divina illuminatione
distributa per illos in omnes alias coelestes virtutes, et non solum in
eas, sed etiam in nos; videlicet homines, qui divinas illuminationes
illis mediantibus accipimus. Et quia omnes reliquae essentiae coelestes
primis mediantibus illuminantur, idcirco quidquid sacrum operari
possunt, et Deo simile, hoc quidem primum Deo attribuunt, qui causa est
omnium; deinde ipsis primis spiritibus, quibus operantibus et
mediantibus gratiam divinam percipiunt. Hoc est, quod dicit:
scilicet, quia per illos a Deo illuminatos reliqui illuminantur, ideo
ipsi reliqui
|
“omnem sacram et Deo similem operationem suam in Deum quidem quasi
causalem referunt”
|
|
quia ipse est prima causa omnium;
|
“deinde referunt in primos intellectus.”
|
|
id est, supremos spiritus, qui deiformes sunt, vel Deo, conformes, in
hoc quod dona spiritalia tribuunt: non tamen ut Deus, qui prima causa
est a quo sunt, sed tanquam primi effectus, per quos sunt. Ideo ad eos
referunt bonum suum, per quos est
|
“tanquam per primos operatores, et magistros divinorum,”
|
|
scilicet donorum. Operatores quidem in eo quod movent efficiendo,
magistri vero in eo quod praesident dirigendo.
|
|