Pars 40

Sequitur:

“Num ergo prima,”

etc. Num pro nonne.

“Nonne ergo, inquit, prima dispositio sanctorum angelorum,”

quae tantopere caeteris omnibus sublimior est,

“magis omnibus habet,”

summam et

“igneam proprietatem,”

hoc est, charitatem, sicut in seraphim;

“et effusam,”

id est, abundantem

“traditionem divinae sapientiae, et mysticum excelsissimae divinarum illuminationum scientiae,”

id est mysticam, vel occultam sive profundam excelsissimam scientiam, quam ex divinis illuminationibus percipit, sicut in cherubim, et sessivam proprietatem, sicut in thronis, gestantem, Deum scilicet, et

“significantem divinam susceptionem:”

quia in eo, quod throni dicti sunt, aperte significatur quod Deum in se sedentem et quiescentem suscipiunt. Sensus est: Nonne prima hierarchia excellentius et abundantius caeteris omnibus habet et ignem charitatis, et lumen cognitionis, et judicium discretionis? Habet utique haec omnia amplius caeteris omnibus.

“Ipsae vero”

dispositiones

“suppositarum essentiarum,”

id est, subjectorum ordinum, participant quidem et ipsae

“igneam virtutem,”

id est charitatem, sicut seraphim, sapientem, atque scientem

“virtutem,”

id est, cognitionem, sicut cherubim, et virtutem susceptoriam Dei, sicut throni:

“participant,”

dico; sed

“infra,”

id est, imperfectius quam primae:

“et aspicientes ad primas,”

id est, imitantes primas,

“et per eas,”

scilicet primas, reductae in id deiformitatis quod possibile ipsis est, hoc est, reductae ad tantam deiformitatem quantam eis possibile est; per eas scilicet primas, dico,

“digne factas”

hoc est, dignas factas,

“divina imitatione,”

id est, ut Deum imitentur

“praeoperatrices,”

id est, prius et excellentius omnibus aliis ab ipso et secundum ipsum operantes.