Pars 41

Sequitur:

“Dictas ergo sanctas proprietates,”

etc. Quandoquidem, inquit, per primas subsequentes dona gratiarum accipiunt, ergo sanctas proprietates jam superius dictas, quale fuit prophetae labia carbone incendere, quod proprium videtur esse seraphim, et scientiam docere, quod proprium videtur cherubim. Ejusmodi ergo proprietates,

“quarum participatio fit per primas essentias,”

aliae essentiae

“subsistentes post eas,”

has, inquam, proprietates,

“reponunt in ipsis,”

id est, attribuunt ipsis illis primis, scilicet per quas eas participant:

“tanquam in hierarchis,”

id est in principibus, et superioribus, ut eas ad illos referant, a quibus acceperunt.

“Reponunt”

dico

“in illis post Deum:”

quia primo eas Deo attribuunt, deinde illis qui proximi sunt post Deum. Quod autem ait, quod subsequentes essentiae participatio fiunt proprietatum primarum, modus loquendi talis est ac si diceret: Participes fiunt proprietatum primarum, quia quod primi possident per proprietatem, secundi communicant per participationem.