|
Sequitur:
etc. Ille, inquit, de quo superius dixi, qui mihi non inconvenientem
praestitit apologiam. Ille dicens haec, quae hactenus dicta sunt de
divina illuminatione per alios ad alios descendente, ait visionem
supradictam, de qua quaestio orta est de purificatione labiorum
prophetae
|
“susceptam fuisse ab ipso theologo,”
|
|
Isaia scilicet,
|
“per unum sanctorum, et beatorum,”
|
|
angelorum
hominibus,
subauditur, prima hierarchia. Hoc enim ait ille, quod visio illa, quam
vidit Isaias prima hierarchia descendit, et allata est ipsi prophetae
per unum angelum de novissimo ordine eorum, qui in angelis extremi sunt
et nobis tantum praesunt: et ideo ait illum angelum
|
“ante illuminativam ipsius manuductionem,”
|
|
id est revelationem illam, qua ipse manuduxit, et erudivit prophetam, et
qua ipse ante illuminatus erat a prima hierarchia:
id est, retulisse ad
|
“illam sanctam contemplationem,”
|
|
hoc est, in ipsam primam hierarchiam, a qua contemplabatur se habuisse
quod habuit, et fecisse quod fecit.
ipse Isaias
id est in alto et sublimi sedere,
|
“excelsissimas essentias, collocatas post Deum, et circa Deum, et cum
Deo, quantum in symbolis,”
|
|
id est, figuris et similitudinibus est
Hoc enim totum symbolicum est et figurativum, quod Deus secundum
corporalem similitudinem in solio excelso sedere dicitur; et seraphim
circa eum et juxta stare perhibentur. Et videt etiam ipse Isaias
summitatem sublimiorem
scilicet excelsissimis spirituum beatorum essentiis;
id est, excellentissimo modo:
dico,
id est Deum, qui summus et principalis omnium est, supercollocatam
|
“in medio superfirmatarum virtutum.”
|
|
In medio enim virtutum, id est sanctorum spirituum, qui firmati sunt et
stabiliti aeterna collocatione circa Deum super omnia, ipse Deus summus,
et principalis sedens videtur in solio excelso et elevato.
|
“In his ergo visionibus didicit ipse theologus,”
|
|
Isaias hoc scilicet,
id est divinitas,
|
“supercollocata est incomparabiliter supra omnem superessentialem
superexcellentiam omni invisibili, et visibili virtuti,”
|
|
hoc est, quod divinitas incomparabiliter, transcendit secundum omnem
excellendi modum, omnem virtutem, visibilem et invisibilem. Et non
mirum, si transcendit omnia ipsum divinum:
id est certe,
|
“quia ab omnibus est remotum,”
|
|
per excellentiam scilicet, utpote illud, quod universale est ab iis,
quae ex parte sunt omnia, et intantum remotum et excellens, ut
|
“nec primis essentiis eorum,”
|
|
quae sunt,
sed longe distans et transcendens. Quod autem ait
|
“primis essentiis eorum, quae sunt,”
|
|
tale est ac si diceret, essentiis eorum qui sunt primi, vel essentiis
quae sunt primae, id est, supremis spiritibus angelorum. Nec solum
didicit divinum ab omnibus remotum, et nulli simile esse.
sive insuper etiam hoc didicit ipsum
|
“esse omnium principium,”
|
|
quia ab eo sunt omnia; et causam sanctificam, quia per eum subsistunt
universa; et immutabile fundamentum eorum, quae sunt, secreta
singularitate, quia in eo subsistentia perseverant universa: qui secreta
et occulta divinitate sua omnia continens unitas universitatem colligit,
et singularitas multiplicitatem constringit. Ex quo et esse, et bene
esse est etiam ipsis summe munitis virtutibus, id est illis spiritibus,
qui in summa virtute et felicitate firmati sunt et stabiliti: qui ab
illo habent non solum ut sint, sed etiam ut beati sint. Hoc ergo totum
didicit in visione illa de divinitatis excellentia.
etiam didicit, et
|
“edoctus est, easdem sanctissimorum seraphim,”
|
|
vel, ut expressius dicatur, eorumdem sanctissimorum seraphim,
vel easdem virtutes, quas in Deo esse didicerat, didicit etiam esse in
seraphim ex conformitate Dei; quia, quod Deus habet per naturam, ipsi
habent per gratiam, conformati Deo. Quas autem, et quales virtutes, sive
etiam ex quo didicerit virtutes esse in seraphim subjungit, dicens:
|
“Ex sacra quidem cognominatione ipsorum, quod,”
|
|
id est, quae cognominatio,
Quia seraphim ardens, vel succedens interpretatur, et significat
ignitum:
ignito, inquit, nos
|
“paulo post dicemus, quantum possibile nobis erit, subintroducere
anagogas,”
|
|
id est, sursum ductiones
scilicet charitatis ipsorum seraphim,
hoc est, in rem tam dignam et Deo consimilem. Vel sic: Ex hac, inquam
sacra cognominatione, didicit ipse propheta: anagogas, id est, sursum
ductiones, sive ascensus, vel provectus ignitae virtutis, id est,
charitatis ipsorum seraphim.
|
“In expansa autem sacra formatione alarum,”
|
|
id est in sacra formatione expansarum alarum, didicit ipse propheta
|
“absolutam, et altissimam in divinum extensionem,”
|
|
quae est
|
“in primis, et in mediis, et in ultimis intellectibus.”
|
|
Per cognominationem igitur, quae ignitum sonat, didicit igneam virtutem;
id est, charitatem desiderio ad alta ascendentem; per expansionem vero
alarum, didicit cognitionem subtilitate in longinqua se porrigentem, et
usque in divina capienda se extendentem, in primis, et mediis, et
ultimis intellectibus, id est, spiritibus in illo ordine primis, et
mediis, et ultimis: vel primis intellectibus quibus divina capiunt supra
se, mediis quibus divina capiunt in se, ultimis quibus divina capiunt
sub se. Extensio vero ipsa, sive porrectio cognitionis et absoluta est,
quia nulla ignorantiae caligine ad immensitatem se diffundens
circumvolvitur; et altissima, quia ad summa pergens nulla infirmitate
praegravatur. Et non solum ex iis, quae dicta sunt, virtutem dilectionis
et cognitionis ipsorum cognovit,
|
“sed etiam multificum, et multiforme eorum videns ipse intellectualis
theologus”
|
|
Isaias,
|
“et videns etiam eam visionem distingui alis subtus pedes, et distingui
eam alis subtus facies: et videns etiam eum semper motum,”
|
|
id est, qui semper est, in mediis alis: per haec omnia
et eruditus
|
“ad invisibilem scientiam eorum, quae visa sunt.”
|
|
Per hoc enim, quod distinctionem vidit alarum, quae subtus pedes
deorsum; et alarum, quae subtus facies sedentis sursum porrigebantur; et
alarum, quae in medio semper movebantur: per hoc scilicet vidit ipse
multiplicem virtutem illorum, quae et multificata est in opere, signata
per motionem, et multiformis in cognitione et dilectione, significata
per porrectionem. Et in his omnibus reductus est ille et admonitus, ut
invisibiliter cognosceret, quod secundum speciem visibilium vidit:
|
“manifestata ei per haec omnia multivia, et multivida virtute istorum
altissimorum intellectuum.”
|
|
Quae scilicet, virtus et multivia est, inquantum multipliciter movetur
appetendo; et multivida, inquantum multipliciter beatificatur
possidendo. Multivia in eo, qua pergit scrutando; multivida in eo, quod
invenit penetrando. Multae sunt viae, quibus itur ad bonum unum: ideo
recte multivia. Sed quare multivida, cum unum sit, quod videtur, nisi
quia in uno cuncta videntur? Sic ergo reductus est propheta ad scientiam
veritatis, monstrata, ei per sacras imagines multivia, et multivida
virtute altissimorum intellectuum. Monstrata etiam
|
“ei sacra formidine eorum,”
|
|
sive reverentia,
|
“quam habent supermundane,”
|
|
id est, impassibiliter et pure,
|
“in superbam et audacem et inpossibilem scrutationem altiorum et
inferiorum,”
|
|
id est, ne superbe, et audacter, et impossibiliter scrutentur, ultra
mensuram possibilitatis suae secreta Dei, quae altiora ipsis sunt per
majestatem, et inferiora per profunditatem. Ideo quippe velant caput, ut
altiora tecta sibi profiteantur: ideo velant pedes, ut inferiora et
profundiora impenetrabilia esse testentur. Propter ea superbi, et
audaces esse formidant ad id, quod impossibile est scrutandum. Superbi
ad alta, audaces ad profunda; superbi ne nimis eleventur, audaces, ne
praecipitentur. In hoc ergo sacram formidinem habent, quia sacrum est
timere, quod praesumptum noceret, et supermundane habent, quia sine
passione et afflictione formidant. Timent enim, et non afficiuntur;
contremiscunt, et non concutiuntur. Pavent securi, et sine ulla
molestia, vel corruptione suae quietis verentur ad incomprehensibilem
majestatem mensuram transire suae possibilitatis. Ad horum omnium
scientiam reductus est propheta, supradicta videns, in extensione
alarum. Et videns etiam incessabile, et altivolum semper, scilicet
perseverantis motionis in commotione alarum: quae commotio in
commensuratione constat actionum Deum imitantium, id est in actionibus
ipsorum, quibus imitantur Deum, commensurantes se possibilitati suae, ut
nihil praeter rationem et mensuram agere praesumant.
|
|