Pars 43

Sequitur:

“Sed et illam divinam, et multum pretiosam hymnodiam eruditus est.”

Ac si diceret: Non solum in habitu seraphim virtutem eorum cognovit; sed etiam in voce eorum hymnodiam, id est laudem divinam, didicit

“formante angelo visionem ipsi theologo secundum virtutem”

capacitatis ipsius,

“et tradente propriam sacram scientiam:”

quia quod ipse angelus scivit, per hanc sacram visionem theologum scire fecit.

“Docuit ergo”

ipse angelus

“eum,”

scilicet theologum, in hoc quod labia ejus, qui jam justus videbatur, purgavit carbone sumpto de altari,

“quia ipsa participatio incognitae divinae claritatis accepta, quantum possibile est, purgatio est quantumcunque perfectis.”

Quia quantumcunque quis purgatus sit, purgatior fit illa percepta.