|
Sequitur:
etc. Dixit, quod perceptio claritatis divinae purgatio est: nunc
consequenter ostendit quod haec claritas, ex occulto summae divinitatis
procedens, ad perficiendos et illuminandos omnes sacros intellectus,
primum se manifestat altissimis virtutibus apertius circa se positis: et
ostendit quomodo est in proprio, et vero esse suo; deinde post primas
ostendit se secundis; et postea novissimis; ad postremum etiam, nostris
humanis intellectibus, et ita descendens conducit illuminationem suam ad
unamquamque virtutem, secundum quod unaquaeque deiformis facta est ab
ea, hoc est, quod ait:
scilicet
|
“claritas procedens ex remotis causis divinitatis, a qua divinitate
exiens, perficit omnes sacros intellectus,”
|
|
id est rationales mentes, illustrando eos
|
“superessentiali occultatione,”
|
|
id est valde occulta et secreta aspiratione: ex illis, inquam, remotis
causis procedens ad manifestationem, primum manifestior fit quomodo est,
id est secundum verum esse suum, altissimis virtutibus circa se positis:
et manifestat,
|
“et distribuit semetipsam illis magis,”
|
|
quam aliis;
post illas
se,
postremo etiam
|
“nostris intellectualibus virtutibus,”
|
|
id est rationalibus mentibus;
a primis usque ad ultima descendens,
|
“conducit illuminationem suam per singulas virtutes: sic”
|
|
hoc est, intantum manifestam in singulis, quantum unaquaeque virtus
existit ab ipsa scilicet claritate secundum deiforme, hoc est secundum
conformitatem Dei. Tanto magis enim unamquamque virtutem illuminat,
quanto magis eam ad deiformitatem coaptat. Quare autem claritas ista
procedat ad manifestationem subjungit:
|
“Ad propriae occultationis laudandum ignotum.”
|
|
Idcirco enim aliquid de ipsa percipimus, ut in illo, et per illud quod
occultum, et ignotum, et incomprehensibile omnino in ipsa est, laudemus.
|
|