Pars 4

Sequitur:

“Ipsa autem sanctorum archangelorum aequipotens quidem est coelestibus principatibus. Est enim et eorum, et angelorum, ut dixi, hierarchia una et dispositio.”

Ipsa (subauditur) cognominatio

“sanctorum archangelorum, aequipotens est,”

id est aequam potentiam, vel aequalem potentiam, significat,

“coelestibus principatibus;”

quia una hierarchia est, et una dispositio trium ordinum, hoc est, et angelorum, et eorum scilicet archangelorum, et principatuum. Et licet ex eo, quod una est hierarchia, una est et aequalis potestas trium: tamen quia nulla hierarchia est, quae non habeat et primos, et medios, et ultimos ordines, ideo archangeli inter principatus, qui primi sunt, et angelos qui ultimi sunt, medio loco constituti, utrorumque participant proprietatem. Hoc est, quod dicit:

“Verumtamen quoniam quidem non est hierarchia, non et primas, et medias et ultimas virtutes habens, archangelorum sanctus ordo communicative hierarchiae medietati extremorum recipitur.”

Quoniam, inquit, non est hierarchia aliqua quae non habeat et primas, et medias, et ultimas virtutes: ideo

“sanctus ordo archangelorum recipitur communicative medietati hierarchiae extremorum:”

hoc est, recipitur ut in medietate sit extremorum communicans hierarchiae, id est sacrae potestati illorum, vel hierarchicae medietati recipitur, hoc est ad possidendam hierarchicam medietatem, quae communicativa est extremorum, hoc est, quod sequitur:

“Et enim sacratissimis principatibus communicat, et sanctis angelis.”

In quo autem utriusque communicet, subsequenter ostendit, dicens:

“Ipsis quidem, quia ad superessentiale principium principaliter convertitur, et ad ipsum, ut possibile, reformatur; et angelos unificat secundum bene ornatos, ejus, et ordinatos, et invisibiles ducatus.”

In hoc, inquit, participat archangelorum ordo cum principatibus in eadem virtute, quia

“convertitur ad superessentiale principium suum, et reformatur ad ipsum,”

quantum possibile est sibi: et quia etiam unificat, hoc est, ad unitatem ejusdem principii colligit, angelos post se ducendo secundum ducatus invisibiles, et ordinatos, quibus illos subjectos et sequentes ducere habet. In hoc ergo archangelorum ordo virtuti principatuum communicat, quod ad similitudinem, sive imitationem illorum ad primum principium suum et se convertit, et sequentes se colligit. Et non solum principatibus supra positis, sed etiam angelis infra constitutis communicat ipse ordo archangelorum. Hoc est, quod subdit:

“Istis vero, quod et eis prophetico est ordini divinas illuminationes hierarchice per primas virtutes suscipiens: et eas angelis deiformiter annuntians: et per angelos nobis manifestans secundum sacram uniuscujusque divinitus illuminatorum analogiam.”

Illis, inquit, id est principatibus communicat, sicut supra diximus, ordo archangelorum. Istis vero, id est, angelis in hoc communicat, quod eis et prophetico est ordini, id est, ordo propheticus, et ad prophetandum ordinatus, prophetans eis utpote inferioribus divina secreta, divinas quidem illuminationes suscipiens per primas virtutes, hoc est, per principatus, qui priores, et superiores sunt: ipse suscipiens, dico,

“hierarchice,”

hoc est, secundum quod ordo, et dispositio hierarchica exposcit, ut scilicet inferiores a superioribus suas illuminationes suscipiant.

“Suscipiens,”

dico,

“et annuntians eas,”

scilicet illuminationes, quas a superioribus suscipit, angelis inferioribus: annuntians autem deiformiter, ut in hoc, quod a superioribus suscipit, hierarchicam dispositionem custodiat; in hoc vero, quod inferioribus tribuit, a Dei conformitate non recedat, qui summus omnium universis subjectis sua dona participanda largitur. Illuminationem quippe a superiori suscipere hierarchicum est, inferiori autem dare divinum. Ac per hoc ordo archangelicus medio constitutus secundum dispositionem hierarchiae et superioribus et inferioribus participat, divinas illuminationes a superioribus suscipiens principatibus, et angelis inferioribus eas annuntians: et per angelos nobis quasi postremis et infimis easdem divinas illuminationes annuntians secundum sacram uniuscujusque divinitus illuminatorum analogiam, hoc est secundum modum et mensuram capacitatis uniuscujusque nostrum ad eamdem divinam illuminationem percipiendam; vel annuntians nobis per angelos secundum sacram analogiam uniuscujusque illorum, scilicet angelorum, divinitus illuminatorum, id est in tantum per unumquemque divinam illuminationem annuntiant, in quantum unusquisque aptus est ad eam capiendam in se, et annuntiandam aliis per se.