Pars 45

Sequitur:

“Lucet autem per singula secundis per prima.”

Ubique enim secundis lucet per prima, sive per primos,

“Et si oportet breviter dicere,”

hoc in summa dici potest, quod

“primum ex occulto ad manifestum ducitur per primas virtutes.”

Quod enim in seipsa est omnino occulta est; et tunc primum incipit videri quando primum incipit haberi. Neque enim ab aliquo unquam videtur, nisi a quo habetur.

“Hoc ergo theologus didicit ex lucem ducente angelo.”

Ex ductore claritatis angelo didicit hoc. Nova compositio, lucem ducente, ac si diceret luciductore. Ab illo igitur didicit hoc theologus. Quid hoc? hoc est scilicet quod didicit:

“Purgationem, et omnes divinas operationes relucentes per primas essentias per eas in omnes reliquas distribui, secundum uniuscujusque reliquorum analogiam,”

id est modum et mensuram,

“ad deificas participationes. Propter quod et ignite purgativam proprietatem reposuit”

ille angelus, id est attribuit,

“ipsis seraphim consequenter post Deum:”

et ideo

“nihil inordinatum”

dicitur

“si seraphim dicitur purgare theologum. Sic enim et Deus purgat omnes, quorum totius purgationis,”

vel quorum omnium purgationis

“est causa;”

et non solum Deus, sed magis in hoc exemplo videri potest quomodo facere aliquid dicitur, non per quem fit solum, sed etiam a quo fit. Quia

“magis proxime utemur exemplo.”

Sic seraphim dicitur purgare illum, quem purgat inferior angelus, accepta virtute et mandato a seraphim:

“Sicut secundum nos summus sacerdos per suos ministros, aut sacerdotes purgans, aut illuminans, ipse dicitur purgare, et illuminare ordinibus per ipsum purgatis, proprias suas sacras operationes reponentibus in ipsum,”

id est attribuentibus ei per se. Quod enim per illas operatur, per illas ei attribuitur.

“Sic et propriam purgativam scientiam, et virtutem, ipse purgationem theologi perficiens, angelus, in Deum quidem veluti causalem, deinde in ipsum seraphim tanquam primo agentem summum sacerdotem reponit.”

Ita ergo angelus quod fecit, primum Deo, deinde seraphim attribuit, per quos fecit.

“Veluti fortassis quis dixerit,”

id est ut verbi gratia:

“Si quis cum angelica reverentia,”

id est sub persona angeli, quae est reverenda:

“edocens,”

prophetam

“purgatum”

esse a se,

“diceret”

ei: O Isaia,

“purgationis perficiendae in te,”

scilicet per me,

“non ego sum principium, sed ante me principium est excelsum quidem,”

id est Deus, qui est et

“essentia, et Creator, et causalis”

omnium et adducens adesse primas essentias;

“et continens eas circa se collocatione,”

id est stabili firmitate;

“et conservans eas inconversibiles, et casu carentes,”

id est ne simul a se vertantur, et cadant;

“et seipsum movens in primas participationis propriarum providarum operationum,”

id est operationum, quas secundum providentiam facit; quia omne quod temporaliter facit, in aeterna providentia disposuit. Propria operatio Dei est, quando per semetipsum operatur sine mediante creatura, ex qua nimirum prima participatio venit; quia illi eum sine medio suscipiunt, qui ejus operationis primi effectus fiunt. Prima siquidem Dei operatio est, quando se movet a se; prima participatio, quando sese praebet per se. Et illa quidem altissima creatura est, ad quam est prima operatio, et in qua est prima participatio per illam, deinde ad subsequentia descendens. Ad hunc modum subjectus angelus hoc quod fecit, superiori seraphim attribuit, a quo, ut hoc facere posset, accepit.

“Hoc enim,”

quod ab alio illud facere acceperit, ait

“docens me haec manifestare,”

vel significare

“missionem ipsius seraphim.”

Ille inquit, qui supradicta haec omnia apologiam praestans me docuit, ipse ait missionem seraphim significare hoc, quod scilicet illud, quod fecit ab illo utique facere acceperat, a quo venit. Idcirco convenienter ipse angelus prophetae dicere potest.

“Ego purgationis, quam in te facio, principium non sum. Sed excelsum, et primum principium ante me est”

Deus, qui est Creator et causa omnium. Deinde autem ipse

“ornatus praestantium essentiarum,”

id est ordo summorum spirituum, qui est

“post Deum sacerdos, et dux”

divina tribuens, et ad Deum reducens:

“a quo”

ordine et

“ego eruditus sum deiformiter purgare,”

quemadmodum nunc in te facio.

“Ipse”

scilicet ordo

“est purgans te per me,”

propter hoc quia me purgare docuit:

“per quem,”

scilicet ordinem, ipsa causa et opifex totius purgationis (subauditur divinitas)

“providas suas actiones producit ex occulto etiam in nos”

extremos, scilicet angelos. Haec et his similia verba si angelus purgationem faciens ad prophetam diceret, inconveniens non esset: unde patet quod cum seraphim ad prophetam volare dicitur, et prophetam purgare dicitur, non inconvenienter intelligi potest quod haec operatio per subjectum quidem angelum administrata est, sed superiori, a quo erat, attributa.