|
Sequitur:
|
“Haec ille quidem docuit me:”
|
|
verba sunt auctoris ad propositum redeuntis. Ille, inquit, qui apologiam
mihi praestitit, docuit me haec supradicta omnia.
o Timothee!
omnia a me sive dicta, sive approbata, sed ad utramque partem habentia.
|
“Tuae autem intellectuali et discretivae scientiae,”
|
|
id est discretioni:
|
“concesserim alteram partem dictarum causarum absolvi”
|
|
scilicet per te
id est pro rata et indubitata haberi:
|
“et eamdem honorari ante alteram tanquam habentem consequens, et
rationabile, et aeque verum.”
|
|
Hoc et tuae voluntati concedo, et discretioni, et scientiae, ut alteram
partem sententiarum istarum, remota dubitatione, eligas, et honores
plusquam alteram tanquam veram et rationabilem.
si hoc non placet, concedo tibi
|
“a teipso invenire, quod vere vero vicinius sit. Aut,”
|
|
si adhuc illud non placet, concedo tibi
|
“ab altero discere, Deo videlicet dante,”
|
|
sive hoc, sive ullo alio modo agnoscas:
tamen ipsam scientiam veritatis
a Deo, et postea per angelos angelorum amicis sanctis viris nobis
revelare, id est ad hoc recipientibus, ut nobis eam revelent. Aut sic.
Et concedo tibi revelare nobis
|
“per ejus magis amabilem contemplationem,”
|
|
angelis, et angelorum amicis recipientibus prius scilicet ipsam
scientiam veritatis. Verbum mirabile. Angeli a Deo accipiunt, et homines
ab angelis; et ipsi rursum homines ab angelis docti alios homines
docent; et venit doctrina veritatis per alios in alios, et videntur
multi esse magistri et doctores veritatis; et nemo tamen docetur, quia
ab ejus contemplatione non illuminatur. Alii magistri adhibent
ministerium; unus magister est, qui solus praestat sensum. Ille sine
aliis docere potest; alii sine ipso non possunt. Tu mihi das verbum.
Quid autem est verbum sine intelligentia? Per verbum quidem
intelligentia venit. Sed ille intelligentiam in corde ponit, qui intus
illuminat, non qui foris sonat. Unctio ejus docet nos de omnibus. Tu
foris loqueris; sed intus non ungis. Propterea amabilis mihi quidem est
tua eruditio. Sed magis amabilis est ejus contemplatio; quia et hoc,
quod in tua eruditione amabile est, nonnisi ex ejus contemplatione est.
|
|