|
Quid significat angelicus numerus traditus. Et hoc autem dignum, ut
existimo, intellectuali cognitione, quia eloquiorum de angelis traditio,
esse ait, et
|
“decem millia decies millies (Dan. VII),”
|
|
secundum nos sublimissimos numerorum in seipsam revolvens, et
multiplicans, et per hoc aperte significans innumerabiles coelestium
essentiarum ordinationes. Multae enim sunt beatae militiae
supermundalium intellectuum, infirmam et coarctatam superantes
materialium secundum nos numerorum commensurationem, et a sola gnostica
definitae supermundana, et coelesti intelligentia, et scientia, secundum
ipsam ditissime eis donatam sanitatem divinae multae scientiae
sapientifica omnium simul quae sunt superessentialiter subsistentis
principii, et causae substantificae, et continentis virtutis, et
ambientis consummationis.
|
|