|
|
“Quid significat angelicus numerus traditus,”
|
|
id est datus, vel definitus a Scripturis sanctis? Non solum, inquit,
supradicta; sed et
|
“hoc intellectuali cognitione dignum est,”
|
|
quare scilicet certus et definitus numerus angelicis spiritibus
attribuatur:
divinorum
|
“eloquiorum de angelis ait esse millies millia, et decies millies decem
millia”
|
|
angelorum,
|
“revolvens sublimissimos numerorum secundum nos,”
|
|
id est numeros qui secundum nos sublimissimi sunt. Revolvens dico in
seipsam, hoc est, in pronuntiatione verborum, quae in ipsa continentur
verba, revolvens in verba, et alia per alia multiplicans, sicut millia
in millies et decem millia in decies millies per multiplicationem
revolvuntur. Quod apertius dixisset revolvens numeros in seipsos,
quamvis tamen hoc expressius dictum sit, quia non numeri, sed nomina
numerorum per multiplicationem in se collocata revolvuntur. Si itaque
traditio eloquiorum multitudinem coelestium spirituum signans, ait
millies millia, et decies millies decem millia esse angelorum,
sublimissimos secundum nos numeros in se revolvens, vel inter se
conferens, et alios per alios multiplicans.
|
“Et per hoc aperte significans innumerabiles esse ordinationes
coelestium essentiarum.”
|
|
In eo enim quod maximos numeros posuit, patenter innuit, quod adhuc
dicere debuisset, si amplius dicere potuisset. Sane sciendum quod hoc,
quod ait millies millia, et decies millies decem millia, nostra
translatio hoc modo non continet; sed millia millium, et decies millies
centena millia, quod tamen ad eamdem veritatem spectat. Ideo ergo
infinitos significare volens, maximos numeros finitos posuit, quia
|
“multae sunt beatae militiae,”
|
|
id est beatae multitudines Deo militantes,
|
“supermundalium intellectuum, superantes infirmam et coarctatam
commensurationem materialium numerorum secundum nos, et definitae a sola
gnostica, id est cognitiva scientia; vel cognitione scilicet divina,
quae omnia cognoscit, et sola novit numerum illarum supernarum virtutum,
et sola discernit eas, et plene cognoscit secundum ipsam sanitatem, id
est puritatem, vel integritatem simplicis et incorruptibilis naturae
earum, donatam eis ditissime et abundantissime supermundana, et coelesti
sapientifica intelligentia et scientia divinae, et multae scientiae
principii omnium quae sunt superessentialiter et existentis, et causae
substantificae omnium et virtutis continentis omnia, et consummationis
ambientis omnia.”
|
|
Sensus talis est, quia sola Dei sapientia, quae est gnostica, id est
cognitiva omnium, definite et perfecte cognoscit numerum illarum
essentiarum coelestium in illa puritate et integritate, in qua eas
creavit et formavit. Quae scilicet scientia et coelestis est, et divina,
et multa. Coelestis, per puritatem; divina, per veritatem; multa, per
incomprehensibilitatem. Et cum talis sit in se, sapientifica etiam est
in opere suo, sapienter faciens omnia, nihilque reprehensione dignum
constituens. Et ista talis sapientia, per quam omnia creata sunt, et
omnia cognoscuntur, ipsa est illius, qui est principium omnium, quae
sunt (quia ab ipso sunt omnia) superessentialiter subsistens per se,
videlicet perfectus, et nullo indigens; et qui est causa substantifica
omnium, quia omnia subsistere facit, ut sint; et est virtus continens
omnia, ut maneant in eo quod sunt; et est consummatio ambiens omnia ne
diffluant, aut decidant ab eo, quod sic sint. Non ergo mirum est, si
illi spiritus quorum numerus nobis incomprehensibilis est, per tantam et
tanti scientiam discerni possunt: per quam omnia, quando non erant,
creata sunt; et nunc ne ad nihilum facta revertantur, in ipsa
subsistunt.
|
|