Pars 5

Sequitur:

“Ipsi enim angeli, sicut praediximus, completive consummant omnes coelestium animorum dispositiones, secundum quod consummandum est.”

Ac si diceret: Congrue nobis ordo archangelicus per angelos divinas illuminationes annuntiat, quia ipsi angeli in coelesti dispositione ultimi sunt, et hominibus proximi, et in eis complentur, sive terminantur et consummantur omnes dispositiones sive ordines coelestium animorum, hoc est, angelorum. Ita ergo angeli omnes coelestes ordines consummant, secundum quod consummandum est, ut subaudiatur de eis; vel, ut expressius dicatur, secundum quod consummandi sunt ipsi scilicet ordines angelorum. Quomodo autem perficiant, aut consumment ipsi angeli coelestes ordines, subjungit, dicens:

“Quippe in coelestibus essentiis habentes angelicam proprietatem, et magis apud nos angeli quam priores aptius nominati, quantum circa id quod manifestius est ipsis est hierarchia, et magis circumornatus.”

Non, inquit, mirum est si in eis coelestes ordines terminantur, quia inter omnes coelestes essentias eorum proprium est nobis divina secreta nuntiare; et in hoc habent angelicam proprietatem, quod eorum proprium est nuntios esse nobis; et idcirco apud non aptius angeli nominati sunt magis quam priores sive superiores, in quantum videlicet ipsis est hierarchia, id est potestas, vel officium circa id quod manifestius est nobis, et in quantum etiam ipsorum ornatus, sive dispositio, vel ordo magis circum, id est, circumscriptibilis est, et intelligibilis nobis propter ministerium visibilibus appropinquans. Ideo eis magis est circumornatus, hoc est, cognoscibilis vel comprehensibilis ordo, quia nobis proximus.