|
Sequitur:
|
“Excellentissimam quidem enim, ut dictum est, dispositionem tanquam ipsi
occulto primitus ordinare proximantem clam formans [forma] existimandum
ordinare secundam. Secundam vero, quae completur a sanctis
dominationibus, et virtutibus, et potestatibus, ei quae est principibus
et archangelis, et angelis, hierarchiae praeesse. Primam quidam
hierarchiam manifestius, eam vero quae post eam, occultius. Principatuum
autem, et archangelorum, et angelorum manifestativam dispositionem,
humanis hierarchiis, per consequentia praecipere, ut sit per ordinem ad
Deum ascensus, et conversio, et communicatio, et unitas.”
|
|
Existimandum est, inquit, excellentissimam dispositionem, hoc est,
supremam hierarchiam tanquam primitus, id est, principaliter
approximantem ipsi occulto, id est Deo, ordinare secundam, clam, id est,
occulte, vel incomprehensibiliter formans eam. Secundam vero
hierarchiam, quae completur a sanctis dominationibus, et virtutibus, et
potestatibus, existimandum est praeesse ei, scilicet hierarchiae, quae
ex principatibus, et archangelis, et angelis, et existimandum est primam
quidem hierarchiam, hoc est, supremam, percipere manifestius divinas
illuminationes, vel manifestius praeesse tertiae; eam vero, quae post
eam est, hoc est, secundam, occultius scilicet praeesse. Dispositionem
autem, id est, hierarchiam principatuum, et archangelorum, et angelorum,
manifestativam, id est, notam, et notificantem existimandum est
praecipere humanis hierarchiis per consequentia, hoc est, consequenter
postquam ei a superioribus praeceptum fuerit: ut sic sit per ordinem ad
Deum ascensus, et conversio, et communicatio, et unitas, id est, ut
humanae mentes per inferiorem hierarchiam ad mediam, et de media ad
supremam conversae, ascendant ad illum unum communicandum quod Deus est.
|
|