|
Sequitur:
|
“Et quidem necnon a Deo omnibus hierarchicis optime indita, et
communicative superveniens, et cum ornatu sacratissimo processio.”
|
|
Tali, inquit, ordine unum bonum ab omnibus communicatur, a Deo procedens
in omnes hierarchicos ordines, ut eos ornet superveniens eis et inditum
per communicationem. Hoc est, quod ait: Et quidem necnon, id est, etiam,
processio fit a Deo illius summi videlicet boni, omnibus hierarchicis,
subauditur, ordinibus, optime indita: eis
|
“superveniens communicative,”
|
|
hoc est, ad communicandum, et cum ornatu sacratissimo. In hoc enim
magnum est ornatus divinae dispositionis, quod cum unum bonum omnes
participent, non uno tamen modo communicandum provenit, sed per alios
alii illud percipiunt, et rursum aliis post se communicandum praebent.
Quemadmodum in illis spiritibus prima hierarchia secundae, secunda
tertiae, tertia nostrae, id est, humanae, divinas illuminationes
communicandas praebet. Hoc est, quod subsequenter adjungit, dicens:
|
“Inde theologia nostram hierarchiam angelis distribuit, principem populi
Judaeorum Michaelem nominans, et alios gentium diversos.”
|
|
Inde, ait, hoc est, propterea, quia inferiores a superioribus reguntur,
theologia, id est, divina Scriptura, distribuit nostram hierarchiam
angelis regendam, nominans Michaelem principem populi Judaeorum, et
alios angelos diversos principes gentium scilicet nominans: sicut in
Daniele principem Persarum, et principem Graecorum nominatum legimus. Et
non solum in illis testimoniis probatur angelos principari hominibus,
sed etiam alibi testatur Scriptura, dicens:
|
“Statuit excelsus terminos gentium secundum numerum angelorum Dei (Dan.
X).”
|
|
Terminos, hoc est, divisiones, sive distributiones gentium statuit
Altissimus juxta numerum angelorum Dei: quia numero angelorum numerum
gentium aptavit, ut singulis gentibus singuli angeli praeessent; quamvis
quia secundum aliam translationem ibi non angeli, sed filii Dei,
nominantur, aliud aliquid significatum videatur.
|
|