Pars 8

Sequitur:

“Si autem quis dixerit: Et quomodo Hebraeorum populus reductus est solus in divinas illuminationes? Respondendum quod non angelorum rectas dominationes accusari oportet, aliarum gentium in non existentes deos errore, sed illos ipsos propriis inflexionibus ex ea quae est in divinum recta reductione recidentes amore proprio, et superbia, ipsis visorum divinitus et corrationabiliter cultui.”

Ac si diceret Mirum quidem videtur. Si quis, ait, miratur cur boni angeli illas gentes quibus praefuerunt a cognitione veri Dei recidere passi sunt, respondendum hoc culpa angelorum factum non esse, et quod non oportet accusari rectas dominationes angelorum pro errore gentium aliarum, quae non fuerunt ex Israel, in deos non existentes, id est, quia errando illos coluerunt qui non erant dii; sed illos ipsos propriis inflectionibus, id est, propria voluntate, recidentes a recta reductione, id est, cognitione, per quam homo reducitur in divinum, ut crederent deos, qui non erant dii; illos, inquam, ipsos accusandos, qui propria voluntate, in quantum liberi arbitrii erant, a veritate in errorem lapsi sunt, et hoc ex amore proprio, quia seipsos amaverunt plusquam Deum, et suam gloriam quaerebant, et ideo superbi erant; et ex superbia visorum ipsis divinitus, id est, eorum quae ipsis revelata sunt divinitus, et quae revelata sunt eis etiam corrationabiliter cultui scilicet divino, id est, ex quibus rationabiliter vel probabiliter intellexisse potuissent quemadmodum Deum colere deberent. Quia sicut dicit Apostolus:

“Cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis. Dicentes enim se esse sapientes [ecce superbia] stulti facti sunt, et obscuratum est insipiens cor eorum [ecce error in non existentes deos], quia servierunt potius creaturae quam Creatori, qui est benedictus in saecula (Rom. I).”

Vel divinitus et corrationabiliter retribuente, subauditur eis, Deo: hoc est, sapienter et condigne cultui; hoc est, sicut decebat cultores falsorum, scilicet deorum, visorum ipsis, hoc est, qui ipsis videbantur dii, et non erant. In hoc enim sapienter et rationabiliter retribuit eis Deus, quod, sicut dicit Apostolus, quia Deum non probaverunt habere in notitia, tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non oportet in semetipsis. In semetipsis enim puniendi fuerant, qui in semetipsis peccaverant.