LIBER DECIMUS.


TITULUS CAPITULI XV. Quae sunt formativae angelicarum virtutum imagines, et quae deinde, id est et reliqua? LITTERA.

Fer, age, quod restat dicamus, remittentes nostrum, si videtur, intellectualem oculum circa sublimes contemplationes angelico vigore intentum, ad dividuam et multipertitam latitudinem multiformis angelicarum specificationum varietatis, descendentes iterum ipsis, tanquam inconsequentibus in simplicitatem coelestium animorum analytice reflexis. Unum autem sit tibi praecognitum, quomodo sacrae formatarum imaginum discretiones, easdem aliquando coelestium essentiarum dispositiones ordinantes significant, et iterum ordinatas, et novissimas ordinantes, ordinatasque primas, et easdem, ut dictum est, primas, et medias, et ultimas habentes virtutes, nulla inordinata ratione introducta, secundum hujusmodi reserationum modum. Siquidem enim ordinari quasdam a prioribus diceremus, deinde earumdem ordinantes priores, et iterum ordinantes ultimarum, ordinari ab ipsis illis ordinatis, vere inordinatione et confusione multa commista esset res interposita. Si vero easdem et ordinare, et ordinari dicimus, non autem earumdem, aut ab eisdem, sed eas singulas ordinari quidem a prioribus, ordinari autem novissimas: non inconsequenter fortassis quis dixerit in eloquiis sacrefactas formas, easdem aliquando posse primis, et mediis, et ultimis virtutibus pulchre et vere circumdari. Et sursum igitur conversibiliter extendi, et erga semetipsas firmiter convolvi propriarum existentes custoditivae virtutum, et erga venientia sociabili processione provide eas in participatione virtutis esse, omnibus non falso coadunabit coelestibus essentiis, etsi aliis quidem superposite et universaliter, ut saepe dictum est, aliis vero particulariter et subjecte. Inchoandum autem ratione, et quaerendum in prima formarum discretione, ob quam causam theologia fere ultra omnes invenitur honorans ignitam sacram descriptionem. Invenies ergo eam non solum rotas igneas conformantem, sed et animalia ignita, et viros quasi ignem fulgurantes, et circa eas coelestes essentias cumulos carbonum ignis circumponentem, et flumina immensurabili sonitu igne flagrantia (Ezech. I; Dan. VII; IV Reg. II). Sed et thronos ait igneos esse, et ipsos excelsissimos seraphim coelitus ardentes ex cognominatione significare: et ignis proprietatem et operationem ipsis distribuit, et omnino sursum, deorsumque ignitam honorat selectim formarum facturam. Ergo igneum significare censeo coelestium animorum deiformissimum. Ipsi enim sancti theologi (Hebr. X) superessentialem et informem essentiam in igne saepe describunt, tanquam habente multas divinae, si fas est dicere, proprietatis, quantum in invisibilibus imagines. Ignis enim sensibilis est sic quidem dicendum, in omnibus et per omnia clare venit, et removetur ab omnibus; lucidus simul, et quasi occultus; incognitus ipse per ipsum non accumbente materia, in qua propriam manifestat actionem, immensurabilisque et invisibilis, per seipsum potens simul omnium, et quaecunque in eis fiunt ad actionem propriam mobilis, tradens seipsum omnibus quoquo modo approximantibus, renovativus, naturae custodia, illuminativus circumvelatis splendoribus, incomprehensibilis, clarus, discretus, resiliens, sursum ferens, acute means, excelsus, non recepturus contumeliam minorationis, semper motus per seipsum motus, movens alterum, comprehendens, incomprehensus, non indigens alterius, latenter crescens a seipso, et ad susceptas materias manifestans suimet magnitudinem, activus, potens, simul omnibus praesens invisibiliter, neglectus non esse putatur, attritur autem, sicut quadam vindicta, connaturaliter et proprie subito relucet, et iterum incomprehensibiliter impalpabilis, non minutus, in omnibus ditissimis suimet traditionibus. Et alias multas fortassis quis inveniet ignis proprietates pulchras, ut insensibilibus imaginibus, divinae operationis. Hoc ergo scientes theosophi, coelestes essentias ex igne conformant, significantes earum deiforme et, quantum possibile, Dei imitabile. Sed et humaniformes ipsas describunt propter intellectuale, et sursum habendo intuitivas virtutes, et figurae rectum et luculentum, et secundum naturam principale et regale, et secundum sensum minimum quidem quantum ad reliquas irrationabilium animalium virtutes. Omnium vero potens, secundum intellectus magnitudinem virtute, et secundum rationabilem scientiam continuitate, et secundum naturam animae liberum et potentissimum. Est autem et per singula, ut existimo, corporalis nostrae multiplicis partitionis invenire coelestes virtutes, dicentes conspectivas quidem significare virtutes, ipsum ad divina luminaria clarissimum respectum, et iterum teneram et liquidam et non repercussam, sed acute mobilem, et puram, et plenam impassibiliter divinarum susceptionem illuminationum. Olfactuum vero discretivas virtutes illud super intellectum suave olentis distributionis, quantum possibile receptivum, et eorum, quae sic non sunt, per scientiam discretivum, et omnino refugitivum. Aurium vero virtutes, illud particeps et gnosticum divinae inspirationis susceptivum. Gustativas autem invisibilium escarum plenitudinem, et divinarum, et alentium promotuum susceptivum. Tactivas vero convenientis, aut nocentis per scientiam discretivum. Palpebras deinde, et supercilia divinarum visionum, et intelligentiae custoditivum. Juvenilem vero et adultam aetatem, illud innovantis semper vitalis virtutis. Dentes autem divisivum inditae nutrientis perfectionis. Unaquaeque enim essentia intellectualis, donatam sibi a diviniore uniformem intelligentiam provida virtute dividit, et multiplicat ad inferioris ductricem analogiam. Humeros autem, et brachia, et item manus, factivum, et operativum, et activum. Cor vero symbolum esse deiformis vitae propriam vitalem virtutem deiformiter in ea, quae praeintellecta sunt seminantis. Pectora iterum significare durum et custoditivum, ut a supposito corde vivificae distributionis; dorsa vero continuum simul cunctarum fertilium virtutum. Pedes autem mobile, et velox, et cursile in divina semper euntis motionis, propter quod et pennatos theologia sanctorum intellectuum figuravit pedes (Ezech. I). Pennatum namque significat anagogicam velocitatem, et coeleste sursum versus itineris activum et ab omni humili per sursum ferens remotum. Ipsa vero pennarum levitas nihil terrenum, sed totum munde, et sine gravitate in excelsum ascendens. Nudum quoque, et discalceatum (Gen. XVIII, XIX), et absolutum, et demissum, et immensurabile, et purum, ad eorum, quae extra sunt, appositione, et ad simplicitatem divinam quantum possibile, assimilativum. Sed quoniam iterum simpla, et multum varia sophia, et nudos vestit, et vasa quaedam dat ipsis circumferre age animorum coelestium sacros amictus, et organa, secundum quod nobis possibile, aperiamus. Claram quidem enim vestem igneamque (Apoc. I), significare existimo deiforme, juxta ignis imaginem et luculentum, propter in coelo quietes, ubi lumen est omnino invisibile dicendum, aut intellectualiter illuminans, aut intellectualiter illuminatum. Sacerdotalem vero vestem ad divina et mystica speculamina ductivum, et totius vitae votum. Zonas quoque fecundarum ipsarum custoditivum virtutum, et congregantem eas habitum in seipsum unite converti, et circulariter cum facilitate casu carente a naturae similitudine circa seipsum circumferri. Virgas etiam regale ac principale, rectaque omnia definiens. Tela vero, et secures dissimilitudinum separativum, et discernentium virtutum acumen et efficax et actuosum. Geometrica et tectonica vasa, fundativum, et aedificativum, et perfectivum, et quaecunque alia reducentis et convertentis sunt secundorum providentiae. Est autem quando et in nos divinorum judiciorum sunt symbola, illa quae acta sunt a sanctis angelis, organa; aliis quidem declarantibus corrigentem disciplinam, aut punientem justitiam; aliis vero de angustia libertatem, aut disciplinae finem, aut prioris beneficentiae resumptionem, aut appositionem aliorum bonorum, parvorum aut magnorum, sensibilium aut invisibilium (Ezech. X; Judic. VI; II Machab. V; Ezech. XXXI; Apoc. III; Zach. VIII). Et omnino forsan non dubitaret perspicax animus pulchre invisibilibus adunare visibilia. Ipsos etiam ventos nominari, velocitatem eorum significat, et in omnes fere absque mora pervenientem effectum, et desursum in ea, quae deorsum ad sursumque ea, quae deorsum sunt, transvectivum motum, erigentemque secunda ad superiorem celsitudinem, moventemque prima ad communicativam, et providam minorum processionem (Gen. XXVIII; Joan. I). Dicet autem fortassis quis, aerei spiritus ventosam cognominationem, et deiforme coelestium significare: habet enim et hoc operationis divinae imaginem et formam, ut in symbolica theologia per tetrasticam dijudicationem per plura demonstratur, secundum naturae motivam, et gignentem, et velocem, et potentem capacitatem, et ignotum nobis, et invisibile latibulum moventium principiorum et consummationum.

“Nescis enim, inquit, unde venit, et quo vadit (Joan. III Isai. V).”

Sed et nubis ipsis speciem theologia circumformat, significans per hoc sacros intellectus occulti quidem luminis supermundane superrepletos, primam manifestationem pompose accipientes, et ipsam copiose in ea, quae sunt secunda, lucide et proportionaliter distribuentes: et quia genitale eis, et vivificum, et activum, et perfectivum subsistit juxta intellectualem imbrium conceptionem, excipientem sinum humidis pluviis in vitales partus evocantem. Ipsa etiam aeris, et electri, et lapidum multicolorum speciem theologia coelestibus essentiis circumponit (Isai. XXXV; Apoc. I; Dan. II). Electrum quidem quasi auriforme, simul et argenteum significat, imputribilem ut in auro, et largum, et non minutum, et incontaminatum splendorem, et apertam, ut in argento, et luciformem et coelestem claritatem. In aere autem secundum traditas rationes aut igneum aut auriforme attribuendum. Lapidum vero multicolores species significare existimandum aut quasi albas, luciforme, aut quasi rubeas, auriforme, aut quasi pallidas, juvenile et novum; et per singulas species invenies anagogicam typicarum imaginum dijudicationem. Sed quoniam quidem haec secundum virtutem nostram a nobis sufficienter dicta esse arbitror, transeundum in sanctam reserationem coelestium animorum sacrefiguratae bestialis formationis. Leonem enim significare censendum, principale, et robustum, et indomitum. et abditum ineffabilis divinitatis, ut virtus, assimilativum intellectualium vestigiorum circumvelamine et mystice fortassis pomposo amictu, secundum divinam illuminationem in semet restituto itinere. Ipsam vero bovis, firmum et novum, et intellectuales sulcos revocans [renovans] in susceptionem coelestium, et gignentium imbrium, et custoditivum, et fortissimum. Ipsam dehinc aquilae, regale, et altiferum, et citivolum, et ad potentificum alimentum acutum, et sobrium, et agile, et bene machinatum, et ad copiosum et multolucentem radium divini solis desiderio in speculativarum virtutum sanis obtutibus immediate, recte et inflexibiliter contemplativum. Illam vero equorum, obediens, et frenabile; et album quidem, vere lucidum, et quasi maxime divini luminis cognatissimum. Eorum autem, qui nigri sunt, abditum; rubrum vero igneum, et activum; commistorum quoque ex albo et nigro, cum perfectiva virtute extremorum conjunctivum, et prima secundis, et secunda primis conversibiliter ac provide connectens. Sed si non sermonis terminaremus commensurationem, et per partes dictorum animalium proprietates, et omnes corporales eorum conformationes adunassemus fortassis non incongrue coelestibus virtutibus secundum dissimile similitudines. Furibundum quidem in ipsorum intellectualem fortitudinem, cujus novissima furor est imago; ipsam vero iterum concupiscentiam in amorem divinum: et, ut summatim dicendum, simul omnes irrationabilium animalium, et sensus, et multiplices partes in immateriales coelestium essentiae intelligentias, et uniformes virtutes reducentes. Sufficiunt autem sapientibus non solum haec ipsa, sed unius significativae imaginis dijudicatio in proximarum simili modo declarationem. Inspiciendumque et hoc, fluvios dictos fuisse et rotas et currus connexos coelestibus essentiis (Dan. VII; Ezech. I, X). Igneam enim quidem flumina significant divinos promotus copiosam ipsis, et non deficientem affluentiam donantes, et vivifica nutrientes fecunditate. Currus autem conjunctivam similitudinum societatem (IV Reg. I; Ezech. I), Rotae autem pennatae quidem cum sint, in ea, quae ante conspectum sunt, inconversibiliter euntes per rectam, et justam viam exeuntis operationis earum virtutem in eamdem sine flexu, et recte sectam viam simul omnium earum intellectuali rotatu supermundane directo. Est autem et per aliam anagogen dijudicare intellectualium rotarum imaginariam descriptionem. Vocitatum est enim eis, ut ait theologus, gel, gel, gel (Ezech. X). Significat autem hoc, juxta Hebraicam vocem, revolutiones et revelationes. Igneae siquidem et deiformes rotae, revolutiones quidem habent circa idipsum optimum semper mobili motu; revelationes vero secretorum manifestatione, et subjectorum circumreductione, et altarum illuminationum, in ea, quae subjecta sunt, deductiva perfectione. Reliquus vero nobis in explanationem de gaudio coelestium dispositionum sermo. Etenim acceptrices omnino non sunt ejus, quae secundum nos est, passibilis delectationis. Congaudere autem Deo (Luc. XVI) dicuntur perditorum inventione juxta deiformem epulationem et in providentia, et in salute in Deum redeuntium deiformitatem, et incorruptionis laetitiam, et illam beneficentiam ineffabilem, in cujus participatione saepe facti sunt et viri sancti per deificos divinarum illuminationum desuper adventus. Tanta a me de sanctis formationibus dicta sunt, diligenti quidem earum manifestatione deficientia; perfecta autem, ut existimo, ad non humiliter nos remanendum in figurativis phantasiis. Si autem et hoc dixeris, quomodo non omnium deinde angelicarum in eloquiis virtutum, aut operationum, aut imaginum fecerimus mentionem, respondemus verum quod, quarum quidem supermundanam scientiam ignoravimus, in ipsis nos alterum luciductorem docentem desideramus (Job XII). Quaedam autem tanquam dictis aeque potentia praetermisimus, commensurationi sermonis providentes, et supra nos secretum silentio honorificantes.