Pars 9

“Est autem,”

etc. Ac si diceret: Non solum propter haec, quae dixi, convenienter humana forma angelis per significationem aptatur, sed etiam

“est,”

hoc est, contingit

“invenire coelestes virtutes per singula nostrae corporalis multiplicis partitionis.”

In singulis enim partibus humani corporis per mysticam significationem inveniri possunt spirituales virtutes; quia omnia, quae visibiliter facta sunt, aliquam ad invisibilia habent significationem. Ita possunt recte considerantes ex visibilibus invisibilia perpendere. Unde contingit id invenire,

“dicentes,”

id est eos qui dicunt

“ipsum clarissimum respectum,”

qui homini datus est

“ad divina luminaria,”

utpote solem, et lunam, et stellas

“significare conspectivas virtutes,”

id est contemplativas, quae sunt in rationabilibus. Similiter dicentes adhuc ipsum respectum exterioris intuitus significare

“susceptionem”

quamdam

“divinarum illuminationum, teneram,”

id est facile sentientem et liquidam, id est clare perspicientem,

“et non repercussam,”

id est efficaciter comprehendentem,

“sed acute mobilem,”

quia non repercussam;

“puram,”

quia liquidam;

“plenam impassibiliter,”

quia teneram. Ita quidem de visu corporali dicentes:

“Olfactum vero,”

corporalium

“discretivas virtutes,”

dicentes significare

“illud receptivum distributionis,”

sive donationis, sive effusionis gratiae spiritualis

“suave olentis super intellectum.”

Receptivum dico, quantum possibile est esse receptivum;

“et eorum quae sic non sunt,”

id est eorum quae non suaviter olent;

“discretivum per scientiam, et omnino refugitivum.”

Hoc est, olfactum dicunt significare specialiter vim illam sive virtutem animae, quae spiritualiter discernit inter ea, quae spiritualiter bene olent, et quae non; et bene olentia appetit, male vero olentia refugit.

“Aurium vero virtutes”

dicunt significare

“illud,”

quod in anima est

“particeps; et gnosticum,”

id est cognitivum et susceptivum divinae inspirationis.

“Gustativas,”

etc. Idem dicit, hoc est, gustativas virtutes dicunt significare

“plenitudinem invisibilium, et divinarum escarum,”

quibus coelestes essentiae reficiuntur; significare etiam

“susceptivum promotuum alentium, id est illud quod eis suscipit alentes promotus, hoc est, nutrientia incrementa. Tactivas vero virtutes,”

dicunt significare illud, quod in anima est,

“discretivum per scientiam convenientis, aut nocentis. Palpebras deinde, et supercilia”

dicunt significare

“custoditivum intelligentiae divinarum visionum; juvenilem vero, et adultam aetatem”

dicunt significare

“illud,”

quod in anima est

“vitalis virtutis semper innovantis”

eam.

“Dentes autem,”

quibus cibus dividitur, et comminuitur, et in corpus nutriendum trajicitur, dicunt significare

“divisivum nutrientis perfectionis inditae,”

vel insitae ipsi rationali spiritui.

“Unaquaeque enim essentia intellectualis uniformem intelligentiam donatam sibi a diviniore essentia”

quasi cibum integrum

“provida virtute dividit et multiplicat:”

comminuens, et adaptans

“ad ductricem analogiam inferioris,”

hoc est, ad mensuram, per quam traduci possit ad participationem inferioris scientiae. Nisi enim illud, quod magnum accipit ad mensuram comminueret, nequaquam ad inferioris intelligentiae participationem transire valeret.

“Humeros autem, et brachia, et item manus”

dicunt significare

“factivum, et operativum, et activum. Cor vero”

dicunt

“symbolum esse,”

id est figuram,

“deiformis vitae,”

seminantis, vel spargentis, sive diffundentis

“propriam vitalem virtutem in ea, quae praeintellecta sunt:”

sicut cor motum diffundit vitalem ad membra caetera. Propterea dicunt cor esse in Deo, sive in rationali spiritu illam virtutem, a qua diffunditur gratia vitalis in alios, qui praevisi sunt a Deo, ut illam accipiant. Illis enim tantum datur, qui ad illam accipiendam praevisi sunt, et praedestinati ad vitam.

“Pectora iterum”

dicunt

“significare durum, et firmum: et custoditivum”

illius

“vivificae distributionis a corde”

procedentis, utpote

“a supposito”

ipsi pectori, quia cor pectori suppositum est, ut ipso muniatur et custodiatur.

“Dorsa vero,”

dicunt significare

“continuum”

id est continuationem

“cunctarum fertilium virtutum;”

quia, sicut in dorso spina spinae copulata est, ita in virtutibus una alteri cohaeret.

“Pedes autem”

dicunt significare

“mobile, et velox, et cursile motionis semper euntis in divina. Propter quod”

quia velocem motum habent,

“theologia pedes sanctorum intellectuum pennatos figuravit.”

Et merito, quia

“pennatum significant anagogicam,”

id est, sursum ducentem

“velocitatem:”

et significat etiam

“coeleste activum,”

id est coelestem actionem, vel impulsionem, sive promotionem itineris, quod est sursum versus: et significat etiam

“remotum,”

id est remotionem,

“ab omni humili,”

id est humilitate, vel abjectione, sive depressione: quod

“remotum”

in eis est

“per sursum ferens,”

quia in eo quod sursum feruntur ab omnibus, quae in imo sunt, removentur. Ipsa vero pennarum levitas significat nihil terrenum aut ponderosum in eis esse,

“sed totum ascendens in excelsum munde, et sine gravitate. Nudum quoque, et discalceatum,”

quod eis attribuitur, significat

“demissum”

eorum,

“et absolutum, et inmensurabile, et purum ab”

omni

“appositione eorum, quae extra sunt,”

hoc est, quod nudi, et discalceati describuntur angeli, significat quod

“ab”

omni

“appositione,”

sive conjunctione

“eorum, quae extra sunt,”

id est visibilium, demissi sunt, id est laxati, et absoluti, et puri, ac per hoc immensurabiles. Quo enim minus corporea commistione, vel appositione coarctantur, eo amplius per puritatem intelligentiae immensurabiliter dilatantur. Significat etiam

“nudum, et discalceatum assimilativum eorum ad divinam simplicitatem, quantum possibile est,”

quod a corporea admistione puri ex duplici substantia non subsistunt. Qua sententia feriuntur, qui angelos corpora habere dicunt. Auctor quippe ab omni appositione eorum, quae extra sunt puros esse testatur et per nudam ac puram essentiam suam, in qua subsistunt, divinam simplicitatem imitari.