|
Sequitur:
etc. Ac si diceret: Dixi, quod divina Scriptura in eo quod angelos nudos
describit, puritatem ac simplicitatem eorum significat. Sed quoniam
iterum ipsa sophia, quae et simpla est per veritatem, et multum varia
per diversitatem formationum,
inquam, ipsa talis
|
“sophia iterum et nudos vestit, et vasa quaedam”
|
|
id est instrumenta
|
“dat ipsis circumferre: age,”
|
|
id est eia,
|
“aperiamus, secundum quod nobis possibile est, sacros amictus coelestium
animorum et organa,”
|
|
id est instrumenta; quia, sicut dictum est, et vestitu describuntur, et
vasa quaedam, sive organa eis in ipsa mystica descriptione circumferenda
tribuuntur. Et bene dico aperiamus quid haec significent, quia
significativa sunt omnia. In primis ergo
|
“claram quidem vestem et igneam,”
|
|
quae eis attribuitur,
|
“existimo significare deiforme,”
|
|
quod in eis est,
quae similitudo est deiformitatis,
|
“et luculentum, id est clarum existimo eis attribui, propter quietes,”
|
|
quae sunt
|
“in coelo, ubi lumen est,”
|
|
sed non quodlibet lumen, sed
(Ita enim dicendum est, quod omnino sit invisibile lumen illud quod ibi
est)
|
“aut intellectualiter illuminans,”
|
|
sicut in Deo,
|
“aut intellectualiter illuminatum,”
|
|
sicut in angelis.
|
“Sacerdotalem vero vestem,”
|
|
existimo significare
vel ducatum, sive directionem
|
“ad divina et mystica speculamina,”
|
|
et significare
In sacerdotali namque veste significatur, quod duces sunt ad divina,
mystica speculamina, id est ad contemplationes divinas et mysticas,
subjectos erudientes ad cognitionem, et quod illorum vitam Deo dedicant
exhortantes, et confirmantes boni operis devotionem.
dicunt significare
|
“custoditivum ipsarum fecundarum virtutum:”
|
|
et significare
|
“habitum congregantem eas”
|
|
scilicet virtutes,
|
“converti unite in seipsum, et circumferri circulariter circa seipsum,
cum facultate carente casu a similitudine naturae.”
|
|
Sensus est: Quod zona quae lumbos et umbilicum, in quibus est
seminativum propagationis, ambit et constringit, significat custodiam
fecundarum virtutum: quae custodia ipsas virtutes ambit, et custodit,
vel constringit, ne in sua multiplicatione extra metas justitiae
relaxentur, aut diffluant. Significatur etiam in ipsa zona, in eo quod
corpus ambiendo more circuli in seipsum convertitur, et unitur: quod
habitus virtutum ipsas virtutes in unum congregans, ne diffluant sive ab
unitate concordiae recedant; quod ille, inquam, habitus circa seipsum
circulariter circumflectitur per cohaerentiam universorum et per mutuam
ipsarum virtutum considerationem: circumflectitur dico cum facilitate,
quia facilis propter similitudinem et concordiam de virtute in virtutem
progressio fit: quae facilitas casu caret a similitudine naturae.
Virtutum enim progressio, non corruptio, sed reparatio est naturae.
sive sceptra dicunt significare,
|
“regale et principale, et omnia recta definiens;”
|
|
sicut virga recta est, et gestamen regium.
quibus incidi, vel dividi, vel secari solent integra, dicunt significare
|
“separativum dissimilitudinum,”
|
|
hoc est illam vim, quae dissimilitudines separat, et inter bona ac mala
discernit;
dicunt significare ipsum
|
“discernentium acumen virtutum,”
|
|
id est subtilitatem scilicet inspiciendo;
|
“et efficax, et actuosum,”
|
|
id est efficaciam agendi perficiendo:
autem
id est instrumenta mensurandi et aedificandi, dicunt significare
|
“fundativum, et aedificativum, et perfectivum, et quaecunque sunt alia
providentiae reducentis, et convertentis secundorum.”
|
|
Providentia enim primorum, et superiorum, quae secunda, et inferiora in
melius convertit, et reducit, spiritale in eis aedificium fundat, et
aedificat, et perficit. Cujus operis signa sunt vasa geometrica, et
tectonica secundum corporalem speciem in visione formata.
|
|