|
Sequitur:
Ac si diceret: Ea quae secundum visibilium formam angelis attribuuntur,
non solum signa sunt invisibilis virtutis eorum, sed significant etiam
aliquando ea quae in nobis et circa nos aguntur. Hoc est quod dicit:
hoc est, contingit,
id est instrumenta,
hoc est exhibita vel praesentia
|
“a sanctis angelis, symbola sunt,”
|
|
id est signa et demonstrationes
quae in nos vel erga nos exercentur.
scilicet organis per significationem
|
“declarantibus corrigentem disciplinam,”
|
|
scilicet Dei, sicut virga, quae verberans videtur,
declarantibus
sicut secures et gladii.
organis declarantibus
vel liberationem de angustia,
id est correptionis, et poenae
id est recuperationem
|
“prioris beneficentiae, aut appositionem aliorum donorum”
|
|
post priora data,
|
“parvorum aut magnorum, sensibilium”
|
|
sicut in corporalibus bonis,
sicut in spiritualibus.
universaliter dicam,
|
“forsitan perspicax animus non dubitaret omnino, id est per omnia,
pulchre adunare,”
|
|
id est adaptare per significationem,
|
“visibilia invisibilibus,”
|
|
ut nihil scilicet ex omnibus visibilibus relinqueret, quod non aliquam
ad invisibilia significationem habere demonstraret. Et merito: quia
etiam
scilicet angelos
hoc est, illud etiam, quod ipsi angeli venti nominantur,
|
“significat eorum velocitatem, et effectum eorum pervenientem in omnes
res fere absque mora.”
|
|
Et significat etiam motum eorum transvectivum
|
“desursum in ea quae deorsum sunt, et”
|
|
rursum ab iis,
|
“quae deorsum sunt ad ea quae sursum sunt.”
|
|
Quid autem motus ille hinc inde transvehat consequenter adjungit.
dico
id est inferiora ad superiorem celsitudinem,
id est superiora
|
“ad communicativam, et providam minorum processionem,”
|
|
id est ut procedant ad minora, id est inferiora, providere eis, et
communicare eis virtutem suam.
|
|