Pars 12

Sequitur:

“Dicet autem fortassis quis,”

etc. Dixerat superius angelos ventos nominari propter velocitatem suam; nunc subjungit, quod fortassis aliquis dicere poterit, quod venti nominantur propter divinam similitudinem; quia et ventus secundum aliquid divinae operationis formam, et imaginem habet, sicut in alia theologia de quaternaria dijudicatione, id est de quatuor elementorum significatione per plura exempla, aut argumenta se demonstrasse testatur: quod opus apud nos non habetur.

“Dicet, inquit, fortassis quis, id est aliquis, ventosam cognominationem aerii spiritus, significare”

non solum velocitatem, sed etiam

“deiforme,”

id est deiformitatem coelestium spirituum.

“Habet enim etiam hoc”

(subauditur elementum) in se

“et imaginem, et formam divinae operationis,”

ut, hoc est, sicut per plura videlicet exempla demonstratur

“in symbolica theologia,”

id est in theologia, quae de symbolis, id est de figuris et similitudinibus visibilibus demonstratur: dico

“per tetrasticam,”

id est quaternariam

“dijudicationem,”

ubi per singula quatuor elementa ostenditur, qualiter visibilia invisibilium, et similitudines sunt et signa. Secundum illam igitur dijudicationem demonstratum est, quomodo hoc elementum, id est ventus divinae operationis et imaginem et formam habet. In quo autem habeat hanc imaginem et formam, subjungit:

“Secundum capacitatem naturae suae motivam, et gignentem, et velocem, et potentem,”

quia motus aer motum et incrementum rebus subjicit, et velociter currens extrinsecus potenter, sive violenter impellit

“et secundum ignotum nobis, et invisibile latibulum moventium principiorum et consummationum.”

Ventus enim motus foras ad sensum venit; sed principium et finem motus ejus sensus non deprehendit. Unde scriptum est:

“Qui producit ventos de thesauris suis (Psal. CXXXIV).”

Ventos siquidem de thesauris producere, est et de occultis et latentibus causis spiramina ventorum per manifestam agitationem ad sensum proferre. Secundum hanc similitudinem etiam Creator spiritus, universis occulte praesidens et invisibilis permanens, cuncta movet et promovet sua virtute; et videntur quae moventur, at qui movet non videtur; potens in faciendo, velox in perficiendo; cujus opera quidem foris cernuntur, sed ignotum et invisibile latibulum primarum causarum et principiorum moventium opera ipsa ad effectum, non penetratur. Similiter et consummationum ignotum latibulum non penetratur; quia, cum quid ad effectum movetur, illud quidem, quod fit, cernimus; sed unde sic fiat, vel ad quid fiat, non videmus. Hoc est quod in visione seraphim, caput et pedes contegunt in solio sedentis, quia divinae operationis media, quae in tempore aguntur, cernimus; quae autem ante tempora fuerunt prima, et quae post tempora ultima futura sunt, investigare non possumus, quia latibulum moventium principiorum, et consummationum, invisibilis nobis est et ignorum. Similiter et quando spiritus ad cor venit, sentitur quidem in eo quod percipitur.

“Unde”

autem

“veniat, aut quo vadat,”

non investigatur. Unde venit, principium est; quo vadit, consummatio et finis.

“Sed nescis,”

inquit,

“unde venit, aut quo vadit,”

quia et principii, et finis simul latibulum ignotum et invisibile est. Propterea nescis unde veniat, quia meritum in te non invenis, pro quo te gratiam dicas. Nescis quo vadit, quia ex percepto dono ad quem fidem pervenias, non intelligis. Secundum haec itaque omnis ventus divinae operationis imaginem habet et formam.