|
Sequitur
etc. Non solum, inquit, theologia angelos ventos nominat,
|
“sed etiam speciem nubis circumformat, vel aptas ipsis: nubes eos
vocando, significans per hoc sacros intellectus super repletos
supermundane,”
|
|
id est spiritualiter,
id est invisibilis charitatis: illos dico
id est excellenter
ipsius luminis in prima apparitione ipsius, quia primum eis monstratur,
et excellenter ab eis percipitur: ideo sunt ipsi
|
“accipientes primam manifestationem ejus pompose,”
|
|
et gloriose, et sunt etiam distribuentes ipsam scilicet manifestationem
|
“in ea, quae secunda post eos; distribuentes eis illam lucide,”
|
|
id est clare
id est secundum uniuscujusque mensuram. Sic et nubes primum lumen solis
suscipiunt, deinde illud ex ipsis resplendens in subjecta diffundunt. Et
ideo etiam angeli nubes dicuntur, quia
|
“in eis subsistit generale, et vivificum, et activum, et perfectivum,
juxta intellectualem conceptionem imbrium”
|
|
spiritualium. Sicut nubes, quae per effusionem imbrium terram
fecundantes rebus ex ea nascentibus tribuunt vim gignendi, et
vivificationis, et augmenti perfectionis. Sic ergo nubes dicuntur,
propter hujusmodi imbrium conceptionem, dico
sive provocantem, vel elicientem
excipientem sinum, id est terram, quae imbres sinu suo excipit:
dico,
id est per pluvias humidas.
|
“Per pluvias enim terram provocat nutriendo ad vitales partus
procreandos. ”
|
|
|
|