|
Sequitur:
etc. Ac si diceret: Non solum in specie nubis ipsa theologia angelos
describit,
|
“sed etiam speciem aeris, et electri, et multicolorum lapidum
circumponit ipsa per”
|
|
significationem
Et recte. Nam
quidem utpote
|
“auriforme, simul et argenteum significat,”
|
|
utpote in auro, splendorem
|
“imputribilem, et simul largum, et non minutum, et incontaminatum,”
|
|
sicut aurum non aeruginat aliquando, sed
purum habet, atque perpetuum.
significat etiam utpote
|
“in argento, claritatem apertam, et luciformem, et coelestem,”
|
|
sicut argentum nitidum est et lucens. Sic ergo electrum secundum
utramque speciem, auri scilicet et argenti significat nitidum et
fulgidum, id est clarum et igneum, quia superna sapientia, quae in illis
spiritibus lucet, et clara est per cognitionem, et ignea per
dilectionem. Hoc ergo per electri speciem in supernis spiritibus
significatur
|
“In aere autem attribuendum”
|
|
est eis
|
“aut igneum aut auriforme, secundum rationes”
|
|
jam
in expositione scilicet electri, ubi secundum aliquid similis species
invenitur.
|
“Lapidum vero multicolores species existimandum est significare aut
luciforme quasi albas,”
|
|
id est sicut albae scilicet species significant,
|
“aut auriforme, quasi rubras, aut juvenile et novum, quasi pallidas.”
|
|
Et, ut breviter dicam,
|
“per singulas species invenies anagogicam, id est spiritualem
dijudicationem typicarum,”
|
|
id est figurativarum imaginum.
|
“Sed quoniam quidem haec secundum virtutem nostram a nobis dicta esse
sufficienter arbitror, ideo transeundum”
|
|
est nunc
|
“in sanctam reserationem,”
|
|
id est expositionem
|
“sacrefiguratae bestialis formationis coelestium animorum, ut scilicet
exponamus bestiales formas, quae sacrefiguratae sunt coelestibus animis
ad significandos ipsos. Leonem enim censendum est significare
principale, et robustum, et indomitum,”
|
|
quod in illis spiritualiter consistit, et significare etiam
|
“assimilativum intellectualium vestigiorum”
|
|
pergentium
id est secretum
|
“ineffabilis divinitatis.”
|
|
Quae vestigia, ut, id est sicut virtus, id est res spiritualis potest,
imitantur vestigia leonis, quia sicut leo vestigia sua cauda delet et
quodammodo planum, quod pede impresserat, reformat et restituit, ut
occultus sit incessus ejus, ita invisibilis gressus coelestium spirituum
quodammodo formatur,
|
“itinere suo in semet restituto,”
|
|
id est ad priorem statum reducto, et in planum reducto, deletis
vestigiorum signis
|
“circumvelamine, id est per circumvelamen; et, ut ita fortassis potius
mystice dicatur, restituit in itinere pomposo amictu,”
|
|
id est insigni, vel excellenti, sive splendido et glorioso amictu
proveniente eis
|
“secundum divinam illuminationem.”
|
|
Pergentibus enim introrsum ad secretum divinitatis lumen contemplandum
ex superveniente splendore vestigia delentur; quia omne quod prius per
cognitionem inhaerebat, a memoria tergitur, cum concupiscentibus animis
desiderata claritas manifestatur. Hinc est quod Paulus dicit:
|
“Unum, quae quidem retro sunt obliviscens, in ea, quae anteriora sunt,
me extendo.”
|
|
Quasi ergo deletis vestigiis incedere est, deleta ab animo omnium
imagitionum cogitatione in incircumpscritum lumen contemplandum mente
proficisci. Illic quippe intellectus, dum supervenientis claritatis
splendore circumdatur, quasi quodam amictu tectus, quidquid praeter
illud lumen in semetipso est, etiam ipse videre non potest. Haec ergo
omnia leonis formam significare existimandum est.
(subauditur formam) existimandum est significare
et revocans vel renovans,
|
“et reparans intellectuales sulcos in susceptionem coelestium, et
gignentium imbrium; et”
|
|
significare etiam
|
“custoditivum et fortissimum.”
|
|
Quia enim bos firmiter pedem figit, firmitatem et stabilitatem
immutabilitatis significat. In hoc autem, quod terram sulcans revocat
eam, et renovat ad susceptionem coelestium imbrium quibus ad gignendum
fecundatur, significat interiorem novitatem, qua mens temperatur et
adaptatur ad susceptionem coelestis gratiae, quae fecundata, germina
virtutum profert. In hoc ergo, quod bos fortitudine cervicis eminet, et
jugum portans custodit, significatur custodia mentis, qua in omni actu
in sui custodia sine defectu perseverat.
(subaudi formam) existimandum est significare
quia caeteris avibus praeeminet;
quia volatu in altum se fert;
quia cito volat;
|
“et ad potentificum alimentum, acutum et sobrium,”
|
|
quia in sublimi volans alimentum suum acute prospicit, sobrie appetit,
potenter rapit. Significat etiam forma aquilae,
quia ad se movendum expedita est;
significat
quia in motu suo convenienter se coaptat;
significat etiam contemplativum
|
“ad radium divini solis copiosum, et multolucentem,”
|
|
id est multum lucentem, una dictio.
dico,
id est per desiderium
|
“virtutum inspeculativarum,”
|
|
id est intus vel interiora speculantium: et contemplationem dico
|
“sanis obtutibus et immediate, et recte, et inflexibiliter,”
|
|
sicut aquila irreverberatis oculis radium solis intuetur. Haec igitur
omnia in contemplativis spiritibus formam aquilae existimandum est
significare.
subaudi formam existimandum est significare
|
“obediens, et frenabile, et album quidem,”
|
|
id est albam formam existimandum est significare
|
“obediens, et frenabile, et album quidem,”
|
|
id est albam formam existimandum est significare
|
“vere lucidum, et quasi maxime cognatissimum divini luminis. Eorum
autem,”
|
|
scilicet equorum,
formam existimandum est significare
id est occultum incomprehensibilitatis scilicet divinae, sicut niger
color tenebrosus est, et visum repellit.
colorem existimandum est significare
quia fervorem innuit bonae voluntatis, quae in opere exercetur.
(subaudi equorum)
colore, existimandum est significare
|
“conjunctivum extremorum cum perfectiva virtute:”
|
|
quae sociat per charitatem
|
“prima secundis, et secunda primis convertibiliter, ac proinde
connectens,”
|
|
ut scilicet adinvicem per amorem mutuum et providentiam connectantur.
Hoc itaque in supradictis formationibus intelligi potest. Et fortassis,
|
“si non terminaremus sermonis commensurationem,”
|
|
id est nisi hoc esset quod terminare volumus tali mensura sermonem, et
amplius per singula exponenda non ire: et nisi etiam terminaremus omnes
proprietates,
|
“et omnes corporales conformationes”
|
|
supradictorum animalium
jam dictas, id est nisi per hoc quod ex parte jam de eis diximus,
quidquid universaliter de ipsis dici potest, sive in interioribus
proprietatibus, sive in exterioribus conformationibus una similitudine
significare volumus: nisi hoc, inquam, esse quod per singula exponendo
ire nolumus,
|
“fortassis non incongrue adunassemus coelestibus virtutibus,”
|
|
etiam furibundum,
|
“secundum similitudines dissimiles,”
|
|
sicut superius dictum est, quasdam dissimilitudines similes, quasdam
vero dissimiles esse. Secundum hunc itaque modum non incongrue
aptassemus
coelestibus virtutibus
|
“in ipsorum intellectualem fortitudinem”
|
|
significandam:
scilicet fortitudinis
|
“furor novissima imago est”
|
|
quia videlicet per contrarium et de longe significat.
|
“Ipsam vero concupiscentiam”
|
|
irrationabilium, non incongrue aptassemus
significandum.
|
“Et, ut universaliter dicamus”
|
|
sicut summatim dicendum est, convenienter aptassemus
|
“simul et omnes sensus, et omnes multiplices partes irrationabilium
animalium,”
|
|
ipsis scilicet spiritualibus per significationem sensus et partes dico
nos significando
id est spirituales
|
“intelligentias, et uniformes virtutes essentiae coelestium;”
|
|
quia per ea quae corporaliter et materialiter in sensibus et membris
irrationalium animalium describuntur ad immaterialem, id est spiritualem
intelligentiam earum virtutum quae uniformiter et pure in essentia sunt
spiritualium excitamur. Possent multa alia dici,
|
“sed sufficiunt sapientibus non solum haec ipsa”
|
|
quae dicta sunt;
etiam
|
“unius significativae imaginis dijudicatio in declarationem proximarum,”
|
|
id est similium imaginum
faciendam. Et ideo
|
“inspiciendum est etiam hoc”
|
|
ipsos scilicet angelos
|
“fluvios dictos fuisse, et rotas et currus connexos,”
|
|
id est adaptatos per significationem
vel inspiciendum est in coelestibus essentiis, dictos, id est nominatos
fuisse fluvios, et rotas et currus connexos, id est copulatos et
conjunctos ad invicem. Nam
|
“ignea quidem flumina significant divinos promotus,”
|
|
id est promotiones sive effusiones divinae gratiae
ipsis coelestibus essentiis
id est
|
“non deficientem affluentiam, et nutrientes eas”
|
|
vivifica fecunditate. Currus autem, in quibus multa copulata pariter
volvuntur, significant
|
“conjunctivam societatem similitudinum,”
|
|
quae sunt in ipsis, per quas concorditer uno assensu moventur ad omnia.
cum sint quidem
|
“pennatae, id est agiles; et cum sint euntes inconversibiliter,”
|
|
id est sine retrogradatione, et inflexibiliter, id est sine deviatione,
|
“in ea quae sunt ante conspectum,”
|
|
id est anteriora, significant
|
“virtutem operationis, earum”
|
|
scilicet essentiarum: operationis dico exeuntis
|
“per rectam et justam viam,”
|
|
omnium simul earum essentiarum intellectuali rotatu,
id est spiritualiter
in eamdem rectam viam, ut simul et concorditer propositum iter incedant,
sine flexu, id est sine deviatione,
id est sine retrogradatione. Hoc itaque rotae significant. Et non solum
hoc, sed
id est contingit, vel convenit
id est spiritualem interpretationem,
|
“dijudicare imaginariam descriptionem intellectualium rotarum. Vocitatum
enim est eis,”
|
|
scilicet angeli,
id est propheta:
Dicit enim Ezechiel quod apparentibus et currentibus rotis audiente ipso
angelus eas volubiles appellavit. In hoc ergo vocitatum est et clamatum
gel, sive eis, sive ab eis.
id est gel,
|
“juxta Hebraicam vocem, revolutiones et revelationes.”
|
|
Utriusque interpretationis causam subjungit:
|
“Igneae siquidem et Deiformes rotae, revolutiones quidem habent circa
idipsum optimum, motu semper mobili,”
|
|
id est per motum semper mobilem. Quemadmodum circulus propterea in
semetipsum revolvitur, quia circum unum et idem ipsum, id est centrum,
semper movetur; sic spirituales rotae quasi in semetipsas revolvuntur,
dum circa idipsum quod est optimum, id est Deum, quasi circa centrum
suum contemplatione semper ipsum ambiendo moventur. Et ideo semper
mobili motu moventur, quia et desiderium est inexstinguibile, et quod
desideratur incomprehensibile. Propter haec omnia spirituales rotae
revolutiones habent.
habent in manifestatione
|
“secretorum, et in circumreductione subjectorum,”
|
|
quia ad subjectos quidem descendunt, eos illuminando: sed iterum
redeunt, ipsos per contemplationem ad superiora reducendo; et sic
revelationes habent in
|
“deductiva perfectione altarum illuminationum in ea quae subjecta sunt;”
|
|
quia illuminationes quas ab alto suscipiunt ad perfectionem subjectorum
deducunt, per quas eadem subjecta rursum ad superiora reducunt.
|
|