|
Sequitur:
etc. Post explanationem figurarum et descriptionum materialium, rursum
ad interiora convertitur, gaudia angelorum novissimo contemplaturus. Et
bene sermo de coelestibus gaudio terminatur, quia coelestium omnium
gaudium finis est.
est
|
“in explanationem sermo de gaudio coelestium dispositionum,”
|
|
quia hoc solum nunc restat ut de gaudio coelestium aliquem explanationis
gratia sermonem faciamus. Et bene non simpliciter de gaudio, sed de
gaudio coelestium sermonem restare dixit quia coelestes dispositiones
|
“non sunt omnino acceptrices ejus passibilis delectationis quae secundum
nos est,”
|
|
sed
|
“congaudere Deo dicuntur,”
|
|
id est, gaudio divino simili gaudio gaudere, de
sicut quando perdita ove reducta, et drachma inventa ad gratulandum
invitantur. Et
|
“juxta deiformem exsulationem”
|
|
illam quae prodigo filio revertente in vitulo saginato figurata est et
perfecta. Vel sic legi potest: Congaudere Deo dicuntur de perditorum
inventione, non aliqua temporali et subito passibiliter exorta laetitia
affecti, sed
|
“juxta deiformem epulationem,”
|
|
id est, delectationem et jucunditatem qua impassibiliter perfruuntur,
aeternum Dei gaudium imitantes. Et
|
“congaudere Deo dicuntur”
|
|
secundum deiformitatem,
|
“in providentia et salute redeuntium in Deum,”
|
|
quia ad similitudinem Dei saluti provident redeuntium ad Deum. Dicuntur
etiam congaudere Deo secundum
|
“incorruptionis laetitiam,”
|
|
id est, incorruptam, sive plene et perfecte dulcem laetitiam, cui nulla
amaritudo mista est; et secundum illam
|
“ineffabilem beneficentiam”
|
|
divinae gratiae, per quam interna dulcedine effusa corda sancta reficit,
|
“in cujus participatione,”
|
|
id est, cujus scilicet dulcedinis vel beneficentiae participes
et, id est etiam
|
“sancti viri, per deificos adventus divinarum illuminationum,”
|
|
desuper scilicet advenientium.
etc. Clausulam format in qua brevi recapitulatione finem narrationis
constituit.
inquit,
|
“a me dicta sunt de sanctis formationibus:”
|
|
dicta dico
|
“deficientia diligenti manifestatione,”
|
|
hoc est, a diligenti manifestatione
scilicet formationum; quia ea quae a me dicta sunt minus sufficientia
esse confiteor ad diligentem et perfectam manifestationem sanctarum
formationum. Sed tamen quamvis ad hoc perfecta non sint,
tamen sunt,
ad aliud, scilicet
|
“ad non remanendum nos humiliter in figurativis phantasiis,”
|
|
id est, ad hoc ut erudiant nos, qualiter (omnino saltem) non remaneamus
id est, abjecte,
|
“in figurativis phantasiis,”
|
|
nihil aliud esse credentes quam quod secundum visibilium formationem
scriptum invenimus. Sed eruditi potius a figurativis, ad eorum quae vera
sunt cognitionem ascendamus.
|
“Si autem et hoc dixeris,”
|
|
tu aliquis, vel tu, Timothee,
nos
memoriam vel
|
“mentionem omnium angelicarum virtutum”
|
|
et
et
quae
inveniuntur: deinde, id est post illa quae diximus,
id est,
verum est; et quod in ipsis quidem, scilcet virtutibus, aut
operationibus, aut imaginibus,
id est, nimis altam
|
“scientiam ignoravimus, alterum lucis ductorem desideramus docentem”
|
|
nos, id est, ut doceat nos, et ducat ad lucem cognitionis.
|
“Quaedam autem tanquam aequepotentia dictis,”
|
|
id est aequalia et non majora: iis quae diximus,
tamen
|
“commensurationi sermonis providentes,”
|
|
id est providentes ne sermo noster mensuram suam transiret, et nimis
diceremus, si vel hoc totum diceremus, quod dicere possemus. Similiter
etiam
|
“honorificantes secretum”
|
|
quod
est
id est, silendo aut per silentium. Silentium enim secretum honorat, quia
illi quod tacetur aliquando major reverentia exhibetur. Et tegenda sunt
nonnunquam aliqua quae dici possent, ut semper supersit quod intus
requiratur, et ne vilescat si totum exponatur.
|
|