|
Decimi quinti et ultimi capitis titulus est: Quae sunt formativae
angelicarum virtutum imagines, et quae deinde, id est et reliqua?
Hactenus enim tractavit de invisibilibus proprietatibus angelorum: quae
sunt scilicet dona illa virtutum, invisibiles operationes in eis. Nunc
consequenter de visibilibus formationibus tractare incipit: quas sacrum
eloquium ipsis secundum corporalium rerum imagines et similitudines
mystica significatione attribuit. Fer, age, dic, eia, vox hortantis est
vel seipsum, vel etiam Timotheum, ad quem loquitur:
|
“Eia dicamus, quod restat.”
|
|
Quid est quod restat? Hoc scilicet ut nos,
tibi remittamus, vel relaxemus
|
“nostrum intellectualem oculum,”
|
|
hactenus
|
“circa sublimes contemplationes de angelico vigore”
|
|
inspiciendo habitas
et reflexo oculo descendamus
|
“ad dividuam, et multipertitam latitudinem multiformis varietatis
angelicarum specificationum,”
|
|
hoc est, ad multiformem varietatem, vel multarum formarum varietatem,
quae est in specificationibus, vel formationibus angelicis: in qua
varietate, quia ampla multitudo est, vel multa amplitudo, pro
simplicitate dividuum, et pro unitate invenitur multipertitum. Sic ergo
dicamus, quod restat, remittentes oculum nostrum ab invisibilibus, et
descendentes ad visibilia.
scilicet descendentes, et considerationem figentes, et tamen
iterum, sive reductis ipsis imaginibus
id est resolutorie,
|
“in simplicitatem animorum coelestium: tanquam”
|
|
per se
id est inconvenientibus. Et est sensus: nos descendentes per
contemplationem de invisibilibus, ad visibilia et in ipsis scilicet
visibilibus considerationem figentes, iterum ipsa ad simplicitatem
invisibilium reflectamus, resolvendo et exponendo, sive ostendendo
quomodo per id quod visibile cernitur, id, quod videri non potest,
significetur. Alioquin visibilis formatio inconsequens, et inconveniens
esset, si in illa simplici natura hoc per veritatem essentiae esse
crederetur, quod ei secundum varias rerum corporalium species in
significatione multiplex attribuitur. Sicut ergo descendimus simplices
naturas visibilibus repraesentando, sic ascendimus, et quasi resolutorie
ad divinam considerationem nos reflectimus, quando easdem formas
spiritaliter exponendo mystice intelligendas praedicamus. Descendimus,
quando simplicitati coelestium naturarum multiplicitatem corporalium
formationum per significationem aptamus: ascendimus, quando eamdem
multiplicitatem visibilium figurationum ad intelligentiam simplicis
veritatis exponendo resolvimus.
|
|