Pars 2

Sequitur:

“Unum autem, etc.”

O Timothee, priusquam de visibilibus formationibus angelorum tractemus, unum sit tibi praecognitum, ut primum illud cognoscas. Quid est illud? hoc scilicet ut cognoscas.

“Quomodo sacrae discretiones formatarum imaginum,”

id est quomodo sacrae Scripturae discretae in imaginibus, quas formant de ipsis, angelis,

“significant, et repraesentant easdem dispositiones,”

id est ordines

“coelestium essentiarum.”

Aliquando inferiores ut

“ordinantes, et iterum”

easdem ut

“ordinatas”

a superioribus: in quo significant quodammodo eas medias esse, et inferiores habere quos ordinent, et superiores a quibus ordinentur.

“Et rursum aliquando significant etiam novissimas dispositiones ut ordinantes, et primas ut ordinatas:”

quod tamen mirum videtur, cum nec illae inferiores habeant quos ordinent, nec istae superiores a quibus ordinentur. In quo tamen datur intelligi, quod supremae etsi alios supra se non habent angelos, a quibus ordinentur, habent tamen Deum, a quo ordinantur et sanctificantur. Et novissimae iterum, etsi non habent angelos sub se quos ordinent, habent tamen homines, qui ordinantur, et disponuntur, et sanctificantur ab ipsis. Vel certe in hoc, quod supremi ordinati, et novissimi ordinantes introducuntur, significatur, quod in ipsis alii ab aliis differunt: et sunt in superioribus quidam inferiores, qui ab aliis tamen in eodem ordine constitutis ad aliquid ordinentur et inferioribus quidam superiores, qui alios in eodem ordine collocatos ad aliquid ordinent. Et hoc est quod sequitur: Quia ipsa eloquia significant easdem scilicet dispositiones, primas, et medias, et ultimas habentes virtutes. Sicut jam superius dictum est, unamquamque dispositionem habere in personis, et unamquamque personam in proprietatibus, ita, inquit, discretiones formationum sacrarum repraesentant primos, et medios, et ultimos spiritus in eodem ordine, et primas, et medias, et ultimas virtutes in eadem persona;

“nulla”

tamen

“in hoc inordinata ratione introducta, secundum modum hujusmodi reserationum,”

id est expositionum. Si enim hoc modo intelligitur sicut nos superius exposuimus, nihil inconvenientis est in hac repraesentatione. Et bene dico in hac repraesentatione, qua iidem et ordinantes et ordinati introducuntur, nullam inconvenientiam esse, quia confusio, sive transpositio nulla rectae dispositionis est ibi, cum ab aliis ordinati, et alios ordinantes introducantur. Si vero respectu eorumdem ordinantes et ordinati dicerentur, inconveniens esset, hoc est, quod dicit:

“Si quidem diceremus quasdam,”

subaudi dispositiones, utpote medias,

“ordinari a prioribus;”

et deinde ipsas

“priores ordinantes”

sive ordinatrices

“earumdem”

scilicet mediarum,

“et iterum”

per eas medias

“ordinantes”

sive ordinatrices

“ultimarum:”

si, inquit, illas priores ordinatrices mediarum, et ultimarum converso ordine

“ordinari diceremus ab ipsis illis ordinatis: vere res interposita esset commista inordinatione, et confusione multa;”

quia ordinatum non esset aliquos ordinari ab iis, quos ordinant.

“Si vero easdem,”

diverso respectu,

“ordinare et ordinari dicimus; non tamen earumdem”

ordinatrices, a quibus ordinantur,

“aut ab eisdem ordinari,”

quas ordinant;

“sed eas singulas,”

id est discretas sine confusione reciprocationis permanentes

“ordinari quidem a prioribus, ordinare autem novissimas,”

nullum inconveniens est. Et secundum hoc fortassis

“non inconsequenter,”

id est non inconvenienter

“aliquis dixerit sacrefactas formas, quae sunt in eloquiis, aliquando posse et pulchre, et vere,”

id est convenienter et veraciter

“circumdari,”

id est aptari

“easdem et primis, et mediis, et ultimis virtutibus.”