|
Sequitur:
Ac si diceret: Quandoquidem aliquis veraciter dicere potest easdem
formas convenienter aptari primis, et mediis, et ultimis virtutibus.
Igitur ipse ille, qui hoc dixerit, non falso coadunabit, id est
communiter attribuet omnibus coelestibus essentiis: et sursum extendi
per dilectionem Dei, et in seipsis firmari per custodiam sui et sub se
progredi per dilectionem proximi, hoc est, quod dicit:
|
“Sursum conversibiliter [convertibiliter] extendi,”
|
|
scilicet per dilectionem Dei,
|
“et erga seipsas firmiter convolvi,”
|
|
id est constringi et ambiri: constringi, ne bonum effluat; ambiri, ne
malum influat. In quo scilicet quia convolvuntur erga seipsas,
|
“custoditivae existunt propriarum virtutum,”
|
|
id est proprias virtutes custodiunt. Hoc itaque, id est sursum extendi,
et in se convolvi,
|
“et esse eas in participatione virtutis,”
|
|
subaudit paratas,
hoc est, intente sive devote
|
“erga venientia consociabili processione.”
|
|
Haec ergo tria communiter aliquis attribuet vere omnibus
scilicet quod sursum extenduntur per dilectionem Dei, et quod erga se
convolvuntur per custodiam sui, et quod paratae sunt provide, et
intente, et devote ad participandam virtutem suam erga venientia ad se
per amorem socialem procedentes, et ultro se offerentes ad dilectionem
socialem. Haec igitur omnia communiter omnibus attribui possunt:
id est quamvis,
|
“aliis quidem superposite et universaliter,”
|
|
id est excellenter et plene conveniant, ut
|
“saepe jam dictum est; aliis vero particulariter et subjecte.”
|
|
|
|