Pars 4

Sequitur:

“Inchoandum autem ratione,”

etc. Ac si diceret: Quandoquidem de formationibus angelicis tractandum est, ergo in primis inchoandum est ratione, id est rationabiliter

“et quaerendum in prima,”

ipsarum

“formarum discretione,”

quare

“theologia invenitur honorans ignitam sacram descriptionem,”

id est, formationem, in qua ignis species ad significationem proponitur,

“fere ultra omnes alias descriptiones.”

Raro enim invenitur aliqua species visibilis (si tamen invenitur) excellentiorem habens ad invisibilia demonstrationem.

“Invenies ergo eam,”

scilicet theologiam

“non solum rotas igneas formantem”

ipsorum invisibilium significationi,

“sed et animalia ignita, et viros quasi ignem fulgurantes;”

et invenies etiam ipsam theologiam

“circumponentem cumulos carbonum ignis circa eas coelestes essentias,”

et describentem etiam

“flumina igne flagrantia cum immensurabili sonitu.”

Et non solum hoc:

“Sed etiam thronos igneos ait,”

scilicet ipsa theologia, in coelo esse; et ait etiam

“ipsos excelsissimos seraphim ex cognominatione significare coelitus ardentes, et distribuit”

etiam

“ipsis”

seraphim

“ignis proprietatem et operationem. Et,”

ut breviter dicam,

“omnino sursum, et deorsum, ubique honorat selectim,”

id est specialiter ignitam facturam formarum.