Pars 5

Sequitur:

“Ergo igneum,”

etc. Ac si diceret: Quandoquidem theologia in tantum veneratur igneam formationem:

“Ergo,”

judico ego

“igneum significare deiformissimum coelestium animorum,”

id est illam virtutem, quae est in illis deiformissima. Et merito, quia

“ipsi theologi saepe describunt in igne,”

id est in ignis specie, et figura etiam ipsam

“superessentialem, et informem essentiam”

divinitatis: quae et superessentialis est per majestatem, et informis per incomprehensibilitatem. Describunt dico in igne

“tanquam habente multas imagines divinae proprietatis, quantum in”

rebus

“visibilibus”

haberi potest imago divinae proprietatis. Ita tamen dico

“si fas est dicere,”

quod divina proprietas aliquam similitudinem habeat, quae valde incomprehensibilis est et invisibilis.