|
Sequitur:
etc. Nunc ingreditur proprietates ignis describere, in quibus ejus
naturam, et qualitatem, et potentiam mirabilem ostendit, atque
significationem excellentem demonstrat.
inquit,
|
“sensibilis est. Sic quidem dicendum est,”
|
|
scilicet quod sit sensibilis. Hoc adjungit idcirco: Quia aliquibus
fortassis videri poterat, propterea quod natura ignis nonnisi in
subjecta materia sensu percipitur, ignem omnino corpus non esse. Dicit
ergo, quod ignis vere sensibilis est, et corpus quamvis longe
excellentius et subtilius omnibus aliis rebus corporalibus, et naturae
spirituali proximum, ac per hoc longe dissimilius cunctis aliis effectum
suum demonstrans.
|
“Ignis enim in omnibus, et per omnia clare venit, et”
|
|
tamen
Prope est per praesentiam; longe est per excellentiam. In omnibus est
quia visibilem se praestat per illuminationem, et longe est ab omnibus;
quia perceptibilem se non praebet per discretam substantiae suae
perceptionem. Hoc est, quod sequitur: Et
|
“lucidus simul est, et quasi occultus.”
|
|
Lucidus enim est, quia in subjecta materia percipitur; occultus, quia in
sua essentia corporaliter non videtur.
est
|
“ipse per seipsum, non accumbente materia;”
|
|
quia sine subjecta materia, ut dictum est, percipi non potest:
videlicet materia
|
“propriam manifestat actionem.”
|
|
Ex quo quodammodo magis incorporeus esse videtur; quia praeter subjectam
materiam ad sensum non venit. Unde videtur ignis quodammodo medius esse
inter invisibilia et visibilia? inquantum illis approximat incorporeus,
et corporeus inquantum his appropinquat. Est etiam immensurabilis, quia
in infinitum excrescit, et quantum materia subjecta sufficit, ipse non
deficit, et est invisibilis, quia in sua pura substantia extra subjectam
materiam non videtur. Est etiam
|
“per seipsum potens simul omnium,”
|
|
scilicet rerum,
etiam
|
“omnium, quaecunque in eis”
|
|
videlicet rebus
|
“fiunt ad actionem propriam.”
|
|
In igne siquidem primus motus corporeus est, qui omnia alia movet, et
ipse ab alio non movetur. Propterea quidquid in omnibus agitur, non
ipsorum proprium est, in quibus fit, sed ipsius potius, per quem fit.
|
|